PL 109, col. 446
Commentaria in Paralipomena (Rabanus Maurus), J. P. Migne
valeamus. Rotae quoque uno et dimidio cubito
mensurantur, quia Scriptura lectionis evangelicae
qualiter hi qui perfecti esse velint, vivere debeant
ostendit, spemque nobis aeternae retributionis in
praesenti demonstrat, ipsam vero retributionis illius
qualitatem in futuro nobis pandendam simul et donandam
esse promittit. Bases etiam ipsae unum habebant
cubitum ac semissem amplitudinis in summitate
sui, ubi luteres reciperent, quia ipsi doctores
summi ac ministri lavacri salutaris opere quidem
perfecti in hac vita fulserunt, sed luce contemplationis
ex parte sunt fruiti. Unde et aiunt: Ex parte
enim cognoscimus, et ex parte prophetavimus; cum
autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod
ex parte est [(I Cor. XIII)]
. In hunc modum fecit decem
bases fusura una, et mensura sculpturaque consimili.
Fecit quoque decem luteres aereos. Quare decem
sint bases factae, totidemque eis superpositi luteres,
supra jam dictum est. Quod vero una erat
fusura mensuraque et sculptura consimilis omnium
basium sive luterum, non in ea significatione factum
est, quod aequalia possint esse merita doctorum,
sed in ea potius, quod una est fides Evangelii, quo
instituuntur; unum est sacramentum baptismatis,
quo abluuntur; unus idemque est Spiritus, quo
omnes consecrantur electi; tametsi donationes habent
diversas in ipso Spiritu, qui dividit singulis prout
vult [(I Cor. XII)]
. Quadraginta batos capiebat luter
unus. Quadragenarius numerus solet magnae perfectionis
typum tenere, quia nimirum quaterdeni faciunt
40. Decem autem sunt praecepta, quibus omnis
nostra operatio in lege divina praefixa est; quatuor
vero Evangeliorum libri, in quibus, per dispensationem
Dominicae incarnationis coelestis patriae nobis
est patefactus introitus. Et quia omnes qui ad ministerium
sacri baptismatis pertinent, cum fide et sacramentis
Evangelii fructum debent rectae operationis
ostendere, apte luteres singuli, in quibus holocausta
lavabantur, quadraginta batos capiebant.
Quod vero sequitur: Eratque quatuor cubitorum,
sive in altitudine, sive in latitudine significet, intellectus
mysterii in promptu est. Luter enim unus
quatuor erat cubitorum, vel propter quatuor sancti
Evangelii libros, in quibus forma nobis baptismi
praefixa est; vel propter quatuor cardinales virtutes,
quibus quisque fidelis, si non frustra fidelis est,
debet institui; vel certe propter quatuor mundi
plagas, quibus lavacrum salutis ministratur, dicente
Psalmographo: Quos redemit de manu inimici, de
regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab
Aquilone et mari [(Psal. CV)]
. Quod vero supra dixit: Pariterque habebat unum cubitum et dimidium,
et
neque ibi altitudinem an amplitudinem significaret
adjecit, videtur quia fundum ipsius luteris hujus
esse amplitudinis voluerit intelligi. Quod ex mensura
(ni fallor) basis, in qua positus erat quisque
luter, facillime conjicitur, quae ita describitur: In
summitate basis erat quaedam rotunditas unius et
dimidii cubiti ita fabrefacta, ut luter desuper posset