PL 109, col. 674

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

omnis cogitatio impia et prava voluntas nullo modo
jungatur Domino, nec concordet summo bono; quia
nulla est societas lucis ad tenebras nec conventio
Christi ad Belial. Ubi autem intentio et studium sacrarum
virtutum pio inerunt cordi, insipientium sem
per vitia reprobant atque arguunt errores: unde necesse
habent amatores vere sapientiae ut mundent
sua corda, et totam intentionem animi in affectum
convertant conditoris sui.
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,
nec habitabit in corpore subdito peccatis. Huic
testimonio Jacobus apostolus paria sentiendo in Epistola
sua scripsit dicens: Nunquid potest, fratres mei,
ficus olivas facere, aut vitis ficus? sic neque salsa dulcem
potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus

inter vos? Ostendat bonam conversationem in
mansuetudinem sapientiae? Quod si zelum amarum
habetis, et contentiones in animis vestris, nolite gloriari
et mendaces esse adversus veritatem. Non est
enim ista sapientia de sursum descendens a patre luminum;
sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim
zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus
pravum. Quae autem de sursum est sapientia, primum
quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis,
bonis consentiens, plena misericordia et fructibus
bonis, judicans sine simulatione. Fructus autem justitiae
in pace seminatur facientibus pacem [(Jacob.
III)]
. Nequaquam enim in malevolam mentem vera
sapientia intrat, nec in facinoroso homine habitare
poterit; ideo frustra sibi blandiuntur philosophi

gentilium, et omnes haeretici, nec non et falsi Christiani,
qui se arbitrantur sordida mente et scelesta
conversatione percipere posse sapientiam Dei, quam
soli mundo corde dono Spiritus sancti accipere me
rentur.
CAPUT II. Sapientia indicat quod Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et quod ipse replet orbem terrarum, nec eum aliquid latere posse.
Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et
auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Unde Manichaeum, Arium, et Eunomium, caeterosque
haereticos dogmata sua erroribus plenissima
sine Spiritus sancti gratia condidisse certissimum
constat, quia Spiritus Domini bonus semper deducit

in viam rectam; malignus autem spiritus seducit, et
secutores suos in laqueum perditionis aeternae secum
trahit, de quo et subditur:
Et corripietur a superveniente iniquitate. Qula cum
retributionis tempus advenerit, omnes impii et peccatores
pro iniquitatibus suis poenam recipient per
petuam.
Benignus est enim spiritus sapientiae, et non liberabit
maledictum a labiis suis, quoniam renum illius testis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.