PL 109, col. 683
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Dei post finem mundi bono quod ante fide et spe
ambiebant praesentialiter delectantes nullo modo ab
ejus societate possunt divelli, cum dono aeternae satietatis
remunerati pace fruentur perpetua.
CAPUT VII. Quod impii secundum quae gesserunt recipient condignas poenas, quia a Domino recesserunt.
Impii autem secundum quae cogitaverunt, correptionem
habebunt, quia neglexerunt justitiam et a Domino
recesserunt. Sententia universalis judicii completa,
quando sancti conjuncti regi suo coelestis patriae gaudentes
intrabunt regnum, tunc impii et peccatores
qui de salute sua negligentes fuerunt, secundum cordis
sui et actuum iniquitatem cum diabolo in inferni
demergentur abyssum, ubi sine fine cruciabuntur,
quia vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguetur.
Sapientiam enim et disciplinam qui abjecit infelix
est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et
inhabitabilia opera illorum sunt. Nunc ostendit quid
sit hoc, quod superius dixerat a Domino recessisse,
hoc est, sapientiam et disciplinam abjicere, quorum
vacua est spes, et labores sine fructu, quia in vanum
sperant se temporalibus perpetualiter uti posse,
vel peccata faciendo impunitos posse evadere, horum
et labores sunt sine fructu futurae mercedis, et opera
illorum inhabitabilia: quoniam operarium ipsorum
coelestis habitationis non possunt facere participem.
Cui cum iniquorum omnium capite improperando
scelera sua Psalmista praedixit dicens: Propterea
destruet te Deus, in fine evellet te, et emigrabit te de
tabernaculo tuo et radicem tuam de terra viventium [(Psal. LI)]
.
Possunt et haeretici in hac sententia non
inconvenienter accipi, qui sapientiam divinam et regulam
rectae fidei abjicientes, labores doctrinae suae
atque errorum sectas in vacuum et sine fructu vitae
aeternae expendunt, quorum intentio stulta et nequissima
sunt opera. Unde subjungitur:
Mulieres eorum insensatae sunt, et nequissimi filii
eorum. Mulieres vel libidines carnales, vel interpretationes
sensus nefandi appellat: ex quibus nequissimi
filii, hoc est, actus nefarii seu dogmata perversa
procedunt, qui non regni coelestis praemio, sed
tormento inferni sunt obnoxii. De quo adhuc subditur:
Maledicta creatura illorum, hoc est, factura eorum.
Non enim sapientia divina creaturis Dei, quos
conditor ipsorum benedicendo in initio creavit, maledictionis
notam ingerit, sed operationem reproborum
maledictione aeterna digna esse ostendit.
Quoniam felix est sterilis; et incoinquinata, quae nescivit
thorum in delicto, habebit fructum in respectione
animarum sanctarum. Laudat sterilem, hoc
est, castam et continentem animam, quae non polluta
est sordibus haerecticorum, neque immunditiis
idololatriae contaminata; haec enim habebit fructum
in respectione animarum sanctarum, utique in die
judicii, quando sancti rapiuntur ad contemplandam