PL 109, col. 693

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

quoniam cum essetis ministri regni illius,
non recte judicastis nec custodistis legem justitiae, neque
secundum voluntatem Dei ambulastis, horrende
et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum
his qui praesunt, fiet. Admonet rectores Ecclesiae ut
justitiam mandatorum Dei servent, et veritatem divinorum
testimoniorum discere et intelligere festinent:
quoniam sicut ipsi data potestate a Domino constituti
sunt magistri ac judices fratrum suorum ut judicent
illos secundum rationem aequitatis, et doceant
eos regulam fidei cum bonis operibus servare, ita et
ipsi judicium divinum exspectant, quod non fallit
nec falli potest, qui non solum opera sed et cogitationes
illorum et voluntates dijudicat, et eos qui non
secundum voluntatem Dei ac legem praeceptorum vivebant,

nec etiam alios docebant vel judicabant districto
examine judicaturus est.
Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem
potenter tormenta patientur. Hoc eis qui per ignorantiam
vel per fragilitatem vel etiam necessitatem
aliqua crimina perpetraverunt, et tamen per humilitatem
et poenitentiam ipsa peccata delere non cessaverunt
a piissimo judice gratia impenditur remissionis.
His autem qui, per contumaciam et per contemptum
mandatorum Dei, multa ac gravia commiserunt
facinora, et de his poenitentiam agere neglexerunt,
graviora in inferno deputat tormenta: sicut
enim potentiores fuerunt in impietatis actione, ita
validiores tolerant poenas in igne gehennae.
Non enim subtrahet personam cujusquam Dominus,

nec verebitur magnitudinem cujusquam Deus: quoniam
pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura
est illi de omnibus; fortioribus autem fortior instat
cruciatio.--Non enim est personarum acceptor Deus, ut Petrus apostolus testatur; sed in omni gente, qui timet
Deum et operatur justitiam acceptus est illi [(Act. X)]
.
illis autem qui sunt magistri mendaces, et introducunt sectas perditionis, et eum qui emit eos Dominum negant,
superducentes sibi celerem perditionem
[(II Petr. II)]
,
caligo tenebrarum reservatur. Quia si Deus angelis
peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos
in tartarum tradidit in judicium cruciandos
reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum
Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium
mundo impiorum inducens; et civitates Sodomorum

et Gomorrhaeorum in cinerem redigens eversione
damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt
ponens; et justum Loth oppressum a nefandorum
injusta conversatione eripuit; aspectu enim et auditu
justus erat, habitans apud eos qui de die in diem
animam justam iniquis operibus cruciabant: ita et nunc
eos qui post carnem alteram in concupiscentia et immunditia
ambulant audaces, sibi placentes, et sectas
non metuunt facere blasphemantes, in corruptione
sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae suae.
Nullius enim Deus veretur magnitudinem, quia ipse
est super omnes et magnitudinis ejus non est finis.
Nullius personam recipit, quia unumquemque juxta
vias suas judicabit. Aequaliter cura est illi de omnibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.