PL 109, col. 695
Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne
Sapientia haec Christus est Filius Dei, de quo Apostolus
ait: Christum dico Dei virtutem et Dei sapientiam,
in quo omnis plenitudo divinitatis habitat corporaliter [(I Cor. I)]
.
Hic ergo sua gratia omnes praeoccupat,
quicunque ad ejus amorem anhelant, quia
ipse est via, veritas, et vita, per ipsum itur, ad ipsum
tenditur, ad ipsum pervenitur. Ille autem qui ab origine
illucescentis in se fidei corde devote vigilaverit,
non vacuo labore consumitur, sed pro boni operis
studio ab ipso coronatur. Assidentem enim illam foribus
suis inveniet, quia ejus adjutorium semper
paratum habebit. Unde in Apocalypsi ipse dicit: Ecce ego sto ad ostium et pulso; si quis autem mihi
aperuerit, introibo ad eum, et coenabo cum eo et ipse
mecum
[(Apoc. III)]
.
Cogitare ergo de illa, sensus consummatus est; et
qui vigilaverit propter illam cito erit securus quoniam
dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis suis ostendit
se illis hilariter, et in omni providentia occurret illis. Cogitatio purae mentis desiderium est divinae contemplationis;
quomodo ergo ille sensu non erit consummatus,
qui ad amorem summi boni semper est intentus,
et beatus ille erit, qui pervigili intentione summam
Sapientiam quaerit, cujus vera adoptio verae
sinceritatis est perceptio? Sed nemo repente fit summus;
quin potius per virtutum profectum ad summitatem
debet esse ascensus. In praesenti ergo vita studium
impendendum est discendae sapientiae, et in
moribus, secundum ejus disciplinae normam vivendum.
Cum autem illa eum imbuerit et perfecte possederit
Si ergo delectamini sedibus et stemmatibus, reges
populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Necessario admonet reges terrae diligere sapientiam,
quia sine sapientia impossibile est rite quemquam
regnare posse. Unde est istud Platonicum: Tunc bene
regitur respublica quando regnant philosophi, et philosophantur
imperatores. Sine sapientia enim regnum
tenere velle, magis est tyrannicae truculentiae quam
regalis temperantiae. Quapropter rectores considerent
Ecclesiae, quam bene conveniat, ut ipsi in meditatione
assidui sint legis divinae. Qui enim sacrarum
Scripturarum in discendo, docendo atque operando
sequitur normam, sine dubio coelestis regni percipiet
laetitiam.
Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta
sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei,
sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem
scientiam illius, et non praeteribo veritatem neque cum
invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit
particeps sapientiae. Perspicuum est quod invidiae pestis
consors non est sapientiae, quia per invidiam diaboli
mors introivit in totum orbem terrarum, et per