PL 109, col. 697

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus
emisi plorans. In involumentis nutritus sum, et
curis magnis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis
initium. Unus ergo introitus est omnibus ad
vitam, et similis exitus. Ostensura ergo sapientia
virtutem suam per vas sibi aptum, primo ipsum praedicatorem
suum humiliter conditionis humanae facit
enarrare originem, ut unusquisque sciat quid ex carnis
origine, et quid ex dono habeat divino. Quod
enim dicit decem mensium tempore se coagulatum
sanguine, et semine hominis, et delectamento somnii
conveniente, demonstrat utriusque sexus differentiam.
Nam, ut physici aiunt, semen hominis est
candidum, et semen mulieris sanguinolentum. Eorum
commistio certis spatiis temporum corpus infantis

facit formari, donec animatum ad tempus
partus decimo mense perveniat, quamvis non omnes
ad decimum mensem pertingant, cum alii septimo,
alii octavo, alii nono nascantur; sed hunc partum
qui in decimo mense gignitur perfectiorem magisque
vitalem esse et salubrem asserunt, quam illum qui
in octavo vel nono mense provenerit. Nam hoc dicit
initium nativitatis omnibus hominibus commune
esse, tam nobilibus quam ignobilibus, unumque introitum
omnium ad vitam, et similem exitum omnium
fore ostendit: quia omnis homo terrenus ex viri et
mulieris semine ortus temporalis vitae sortitur
exordium, et per mortis obitum transit de hoc
mundo. Caeterum autem coelestis Adam, qui sine virili
semine ex matre virgine editus est, proprium

suae nativitatis habet modum, qui et mortis suae potestativae
dominatione ordinavit occubitum. Verumtamen
decimo mense post conceptionis ejus tempus
nativitatis ipsius a Christianis celebratur solemnitas,
quando ab octavo Kalendarum Aprilium quo
conceptus creditur usque ad octavum Kalendarum
Januarii ubi natus traditur, ducenti septuaginta
sex dies annumerantur, qui numerus dierum copulet
novem menses et sex dies, et ita illa sententia
Evangelica qua idem Salvator quadraginta sex annis
templum corporis sui aedificatum a Judaeis praedixit
dissolvendum, per senarii numeri multiplicationem
perfectionem incarnationis ejus ostendit: quia ducenti
et septuaginta et sex quadragies sexies senarium
habent. Unde evidenter claret quod sicut perfectus

Deus, ita et perfectus est homo Jesus Christus
Dominus noster.
CAPUT III. De eo quod confitetur se spiritum sapientiae accepisse, in quo plura donorum ejus charismata enarrat.
Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi,
et venit in me spiritus sapientiae; et praeposui
illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in
comparatione illius, nec comparavi illi lapidem pretiosum:
quoniam omne aurum in comparatione illius
arena est exigua, et tanquam lutum aestimabitur argentum
in conspectu illius. Amator sapientiae dixit
se optasse et invocasse atque expetivisse sapientiam,
et ob hoc per gratiam Spiritus sancti se illam adipisci,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.