PL 109, col. 700

Commentaria in librum Sapientiae (Rabanus Maurus), J. P. Migne

temporum, vicissitudinum permutationes, et
commutationes temporum, anni cursus, et stellarum
dispositiones, naturas animalium, et iras bestiarum,
vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias
virgultorum, et virtutes radicum, et quaecunque sunt
absconsa et improvisa didici: omnium enim artifex
docuit me sapientia. Qualiter autem Salomon divino
munere excelleret in sapientia, ostendit Scriptura
dicens: Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et
prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis, quasi
arenam quae est in littore maris, et praecedebat sapientia
Salomonis sapientiam omnium Orientalium atque
Aegyptiorum, et erat sapientior cunctis hominibus:
sapientior Aethan, Ezraelita, et Eman, et Chalchol, et
Dorda, filiis Mahol; et erat nominatus in universis

gentibus per circuitum. Locutus est quoque Salomon
tria millia parabolas, et fuerunt carmina ejus quinque
et mille, et disputavit super lignis a cedro quae est in
Libano usque ad hyssopum qui egreditur de pariete; et
disseruit de jumentis et de volucribus, et reptilibus et
piscibus; et veniebant de cunctis populis ad audiendam
sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae,
qui audiebant sapientiam ejus [(III Reg. IV)]
. Caeterum
pacificus noster, qui est Dei virtus et Dei sapientia,
coram cujus oculis omnia nuda et aperta sunt, non
solum ipse omnia novit quae sunt, et quae fuerunt,
atque futura sunt, verum etiam propriis discipulis,
hoc est membris nimirum suis, dat intelligentiam
mysteriorum suorum, ita ut non solum rerum visibilium
imo et invisibilium scientiam habeant, et

quid historia doceat, aut quid allegoria ostendat,
quidve tropologia commendet, et quid anagoge de
supernis intimet perfecte intelligant, unde bene in
Evangelio legitur: Ipse est lux mundi, quae illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum [(Joan. I)]
,
quem qui sequitur non ambulat in tenebris,
sed habebit lumen vitae.
Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis, mobilis, disertus, incoinquinatus,
certus, suavis, amans bonum actum, qui
nullum vetat benefacere, humanus, benignus, stabilis,
certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens,
et qui capiat omnes spiritus intelligiles, mundos,
subtiles. Isaias Propheta charismata divina enumerans,

quae septemplici spiritu in flore radicis Jesse
requiescere praedixerat, ostendit omnium donorum
Spiritus sancti integritatem in humanitate existere
Salvatoris, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et
scientiae absconditi, et plenitudo divinitatis habitat
corporaliter; nec ei Pater ad mensuram dat Spiritum,
unde fiducialiter dicit: Omnia quae habet Pater
mea sunt; et nemo novit Filium nisi Pater; neque
Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius
revelare [(Matth. XI)]
. Hic ergo cum scriptor historiae
virtutem ipsius sapientiae enarrare vellet, ait quod
in ipsa sit Spiritus intellectus, eo quod agnitio veritatis
per ipsam confertur. Sanctus, eo quod sanctificat
omnia. Unicus, quia unitatem et concordiam
in electis facit. Multiplex, quia scientia et virtutum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.