PL 11, col. 409

Tractatus (Zeno Veronensis), J. P. Migne

impone. Dementiae genus est, invisibilis incomprehensibilisque
velle opinari secretum, ejusque
interna discutere, cujus extraria nequeat suspicari:
quia Deus hoc est, quod est [(Exod. III, 14)] : quod vero
homo definiendum putaverit, non est. Nam et
Joannes apostolus in Evangelio quid 165 praedicet,
fratres, accipite: In principio, inquit, erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:
hoc erat in principio apud Deum [(Jo. I, 1)]
. Admirabilis
gratia, fratres dilectissimi, conspicuae veritatis,
quae dum secerni potest, tamen sibimet externa esse
non potest. Si enim Verbum in Deo est, et Deus est
Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui
inest; duplex persona, duplex vocabulum, sed
originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia,

Domino ipso dicente: Ego et Pater unum sumus [(Jo. X, 30)]
:
quod non utique sic ait, ut in unum
duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.