PL 11, col. 946

De schismate Donatistarum (Optatus Milevitanus), J. P. Migne

Ecclesia, quae in lege est? quam si apud vos tantummodo
esse dicitis, fraudatis aures Dei. Si vos soli
laudatis, totus tacebit orbis, qui est ab ortu solis
usque ad occasum. Clausistis ora omnium Christianarum
gentium: indixistis silentium populis universis,
Deum per momenta laudare cupientibus. Igitur si et
Deus debitas sibi laudes exspectat, et ut sonent, Spiritus
sanctus hortatur, et totus orbis quod debet
Deo, paratus est reddere, ne fraudetur Deus: etiam
vos ipsi laudate cum omnibus; aut quia noluistis esse
cum omnibus, soli conticescite.
II.
Cathedram, primam Ecclesiae dotem, Catholicorum
esse, non Donatistarum, probat ex Cathedra Petri. --Ergo
probavimus eam esse Ecclesiam catholicam,
quae est in toto terrarum orbe diffusa; ejus

jam commemoranda sunt ornamenta: et videndum
ubi sint 31 quinque dotes, quas tu sex esse
dixisti: inter quas cathedra est prima, ubi
nisi sederit episcopus, conjungi altera dos non
potest qui est angelus: videndum est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.