PL 110, col. 1125

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

duxerunt ad ducem, et indicantes factum,
decollatus est.
ID. JANUARII Octabas [Octava] Theophamae, et in
Pictavis depositio Hilarii episcopi et confessoris
egregii, qui sub Constantio Augusto haeretico, propter
fidem catholicam in Phrygiam in exsilium pulsus
est. De quo inter alias virtutes refertur quod
orando mortuum suscitaverit.
Eodem die sancti Agricii episcopi, et in Antiochia
Aegypti passio sanctorum Juliani, et Basilissae
conjugis suae; qui Julianus temporibus Diocletiani
et Maximini [Maximiani] nobili prosapia oriundus
fuit, philosophorumque disciplinis imbutus, catholicae
fidei religiosus amator fuit. Quem cum parentes sui
ad connubii jura persuasionibus validis attraxissent,

respondisse fertur: « Nec voluntatis est, nec aetatis,
ut faciam quae hortamini. » Item cum perseverarent
pertinaciter in precibus: « Nec permittendi mihi est
facultas, nec negandi potestas, quod hortamini. Dei
mei potestati committo, et relinquo. » Unius tamen
hebdomadis inducias a parentibus poposcit, ut nutum
supernae majestatis argumentis evidentibus experiretur;
qua peracta, intercapedine somno sopitus, et
sopore depressus, vidit Christum in horomate dixisse:
« Exsurge, ne timeas, nec suasiones verborum,
nec voluntatem parentum horrescas. Accipies enim
conjugem, quae te non polluendo a me separet, sed
per te virgo perseveret; » et infra: « multi juvenes, et
virgines per vestram doctrinam, vel vitam coelestis
exercitus probabuntur, » et reliqua. Sicque factum

est ut, opitulante Christo, in Antiochiae municipio
monasteria plura construerent, ita ut sub Juliani
regimine decem millia monachorum conversarent
[conversarentur]. Sub Basilissae vero mille virgines
Dei servitio mancipatae fierent.
Postea autem idem Julianus cum commilitonibus
suis sub Marciano principe pro Christi nomine martyrizavit.
Primum fustibus caesus, qui percussoris
sui oculum evulsum restituit. Insuper et plus quam
quingentas simulacrorum imagines ad solum diruit:
post haec in carcerem tenebrosum trusus cum praesidis
filio Hircicallo juvene nuper ad fidem converso,
ubi damnatorum corpora putrefiebant; sed mira
gratia Christi fetidus odor in ambrosiae dulcedinem
versus cum luce limpida sanctos martyres laetificabat.

Dehinc, rogante praeside, defuncti cadaver
nondum humati a morte suscitavit; sed tortoris non
cessante vesania, imperatorum decreto in circi spectaculo
sancti martyres terdenis cuparum gremiis
includuntur, quae intrinsecus atrae picis massa et bituminis
fomite, sulphurisque fetore farciuntur, sarmentis
cum igne suppositis, in tantum, ut flamma
triginta cubitis in altum se porrigeret; sed inde illaesi
egredientes, rursus digitis manuum et pedum
licinus ardens olei liquore perfusus aptatur; sed hoc
conamine delusus exin bestiis ad devorandum proponuntur,
quibus sacra membra lacerare non audentibus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.