PL 110, col. 1127

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

ac post subito in exstasi raptus, jacuit quasi exanimis
a vespertina hora usque ad galli cantum; sed
dum ad se rediret, agnovit angelicam esse visionem,
et sumpto corpore ac sanguine Christi, jacuit infirmus
ipso die et altera; tertia vero nocte iterum ab
angelis sublatus mirabiles vidit visiones, sicut liber
Vitae ipsius testatur. Sed postquam ad se rediit, duodecim
annos in praedicatione verbi Dei, et miraculorum
clarescebat signis: novissime vero in Gallia
monasteriis constructis, ipse bonis auctus meritis
inde migravit ad Christum. Corpus vero ejus ab Ercanwaldo
duce et caeteris fidelibus in Perona monasterio
in ecclesia S. Petri apostoli et caeterorum apostolorum
juxta altare honorifice conditum est. In
monasterio quoque Fuldae dedicatio ecclesiae sancti

Michaelis in coemeterio fratrum.
XVI KAL. In Aegypto Thebaida depositio Antonii
monachi, cujus vita virtutibus plena et miracula
quae fecit, scriptis et fama pene in universo orbe
praedicantur. Obiit autem in pace sub imperatore
Constantino, anno aetatis suae centesimo quinto,
et sepultus in eremo a discipulis suis, sicut ipse
vivens praeceperat, occultatus est: post multa autem
annorum curricula, hoc est Justiniani imperatoris
temporibus, qui fuit Justini ex sorore nepos, corpus
ejus divina revelatione repertum Alexandriam
defertur, et in ecclesia Baptistae Joannis humatur.
Bituricis depositio S. Sulpitii, episcopi et
confessoris. Apud Lingonas autem nativitas geminorum
Speusippi, Elasippi et Melasippi [Eleusippi

et Meleusippi], qui cum essent viginti quinque annorum,
cum avia sua Leonilla et Janilla, et Neone
martyrio coronati sunt, tempore Aureliani imperatoris.
Gemini quidem in una arbore suspensi ligatis
manibus sursum, pedibus vero deorsum, ita extenti,
ut putarentur pene ab ipsa membrorum compage
separari, et post haec in ignem praecipitati, nec
tamen flammis laesi, inter verba orationum simul
migrabant ad Dominum. Janilla, haec videns, confessa
est se etiam Christianam, et mox comprehensa
a turbis, a capillis suspensa, ac multis afflicta suppliciis,
cum Christum negare noluisset, cum Leonilla
simul est gladio perempta. Neon vero exceptor gestorum,
et ipse Christi nomen confessus martyrio
coronatus est. Docuit autem et baptizavit geminos

hos Benignus presbyter, quem misit ab Oriente beatus
Polycarpus, Joannis apostoli auditor, in Galliam,
cum Mandochio compresbytero, in Tyrso diacono.
Sepulti sunt autem iidem gemini in secundo
milliario ab urbe Lingonas.
XV KAL. Dedicatio S. Petri apostoli, qui primo Romae
sedit. Cum autem idem princeps apostolorum in
Hierosolymis et in Caesarea, atque in caeteris civitatibus
Judaeorum, Evangelium primum praedicasset, ad

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.