PL 110, col. 1133

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

baptismum vero caecum illuminavit, patrem suum
Eustorium ad fidem convertit, et multa miracula in
nomine Christi perpetravit. Propter quod jussit
Maximianus eum in equuleo suspendi, et lampadas
ad latera ejus suspendi; sed flammae earum subito
exstinctae sunt: postea missus est in sartaginem ignis,
ut ibidem plumbo liquefacto exureretur, sed per
Christi virtutem frigescente ardore in nullo laesus
est. Postea in mare missus, sed inde sanus ad littus
perductus est. Dehinc feris est traditus, sed a nulla
earum contaminatus; ad extremum vero capite
caesus est, sed percussores ipsius reliquias corporis
ejus tulerunt, et honorifice sepelierunt. Presbyter
vero Ermolaus [Hermolaus] cum duobus germanis
suis, hoc est Erinippo et Ermodito [Hermippo et

Hermocrate], decollatus est, et a Christianis sepultus.
XI KAL. Nativitas sanctorum in Africa, Publii,
Juliani, Marulii. Item Juliani, Marcelli, Tuli, Lampasii,
Majuli et Juliani.
X KAL. Romae nativitas Gai episcopi, et in Cypro
nativitas Potamiae, Nemersi [Potamii et Nemesii]
et Didymi, et alibi Victoris martyrium, et Coronae,
et aliorum viginti.
IX KAL. In Africa nativitas sanctorum Veroli
[Veruli], Servuli, Secundini, Sirici [Syricii], Felicis,
Saturnini, Fortunati, et aliorum sedecim, et depositio
Eucherii, episcopi et confessoris.
VIII KAL. Cathedra S. Petri, quam sedit apud
Antiochiam, ubi et primum cognominati sunt discipuli

Christiani; et in Nicomedia nativitas Teclae
virginis, discipulae sancti Pauli apostoli, quae sub
Nerone imperatore pro Christi nomine igni est tradita,
sed non exusta: postea bestiis atque serpentibus
deputata, sed a nullo eorum est laesa. Ad extremum
vero in Seleucia, cum virginitatis martyrio
atque virtutum honore per somnum pacis migravit
ad Dominum. Romae via Tiburtina ad S.
Laurentium, nativitas sanctae Concordiae, quam De
ciana persecutio trucidavit.
VII KAL. In Pannoniis nativitas sanctorum Seneroti
[Sireni], Antigonii, Rotuli, Libi, et in Asia
Polycarpi cum aliis duodecim.
VI KAL. In Palaestina Matthiae apostoli, qui de

septuaginta discipulis pro Juda traditore in apostolatum
electus, in Judaea Evangelium praedicavit.
V KAL. In Africa nativitas sanctorum Donati, Justi,
Rotuli, Herenei [Herenae], Pisionis, Pamphili.
Nativitas Nestoris et Castae.
IV KAL. In Alexandria nativitas sanctorum Alexandri,
Nestoris, Theonis, Opionis, Justi, Donativi,
Ampliati, Ingenii.
III KAL. In Thessalonica nativitas sanctorum Alexandri,
Androgoni [Antigoni], Abundantii [Abundii].
In Africa Dionysii, et aliorum viginti quatuor.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.