PL 110, col. 1135

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

martyrium passi sunt, quos Agricolaus praeses, cum
ad culturam deorum convertere non posset, lapidibus
obrui praecepit. Sed lapidatores eorum alterutrum
secum lapidibus caedebant, nec martyres nocere poterant.
Dux vero Lysias, exardescens ira, tulit lapidem
ut percuteret aliquem sanctorum; sed miro Dei
nutu ipse lapis in faciem pervenit praesidis: quos in
stagnum gelatum glacie praeses misit, sed Dei voluntate
ipsum frigus temperatum est, et glacies dissoluta
aqua calida facta est. Unus autem de ipsis quadraginta
poenarum timore perterritus, ad balneum
refugit; sed mox ut attigit calorem resolutus est, et
sic reddidit animam: in cujus locum clavicularius,
qui sanctos martyres custodiebat, credens Christo
substitutus est, videns coronam de coelo descendere

super singulos qui in confessione perstiterant. Tyrannus
vero, repletus ira, jussit eos duci ad littus, et
baculis eorum crura confringi, et item in mare projici;
sed, Deo volente, martyrum reliquiae in aquae
profundo religiosis viris revelatae sunt, et inde ablatae
et in loculis honeste conditae sunt.
IV ID. Romae depositio sancti Gregorii papae, qui
in lege Dei luculentissimus doctor exstitit, et gentem
Anglorum per Augustinum et Mellitum atque Joannem
servos Dei ad fidem convertit.
III ID. In Nicomedia nativitas Macedonii presbyteri,
et Patriciae uxoris ejus, et filiae Modestae. In
Nicaea, Theusetae et Horis filii ejus. Theodorae. Hi
omnes igni concremati sunt. Julii episcopi, Alexandri.
II ID. In Carthagine nativitas sanctorum Donati,
Effrosii, Fronimi; in Nicomedia natale Felicissimi,
Frontinae.
ID. MARTII. In Cappadocia passio sancti Longini
martyris: de quo in libello martyrii ejus narratur
quod aliquando militans sub centurione Romano, in
passione Domini latus ejus cum lancea in cruce aperiret,
et viso terraemotu et signis quae fiebant, crediderit
in Christum, poenitentiam agens de operibus
suis pristinis: postea monachus factus per triginta
et quatuor annos Christo militavit, multos convertens
ad fidem Dei; ad extremum vero martyrizavit
in Cappadocia sub Octavio praeside, quem, propter
infidelitatem suam divino judicio percussum corporea
caecitate, post martyrium suum illuminavit.
XVII KAL. APRILIS. Natalis sancti Cyriaci, qui
post longam carceris macerationem quam a Maximiano
pertulit, cum Sisinnio condiacono suo, et
Smaragdo, et Largo, post multa facta miracula, in
quibus filiam Diocletiani Artemiam, ipsius rogatu a
daemonio liberavit ac baptizavit, filiam quoque Saporis
regis Persarum Jobiam, missus illuc a Diocletiano
pro hoc, aeque a daemonio liberavit ac baptizavit
cum ipso rege et aliis quadringentis triginta;
et rediens Romam post mortem Diocletiani tentus
est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano,
et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam
fecisset, deinde praecepit ut die processionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.