PL 110, col. 1150

Martyrologium (Rabanus Maurus), J. P. Migne

habentem jussit plumbatis caedi: postea vero misit
eum in carcerem, et neque cibum neque aquam ei
sinebat praebere. Deinde Primum similiter jussit
fustibus caedi. Dein vero in amphitheatro sanctos
martyres leonibus tradi praecepit, sed nullo modo ab
eis laesi sunt, quod videntes turbae crediderunt in
Christum plus quam mille quingenti. Novissime vero
sancti martyres a praedicto comite decollati sunt, et
a cultoribus Christi in apto loco sepulti. Eodem die
nativitas Getulii martyris, qui sub Adriano imperatore
passus est. Nam cum esset Christianissimus, et
multas eleemosynas et bona opera fecisset, traditus
est ab imperatore Cereali vicario suo ad puniendum.
Sed sanctus Getulius sana praedicatione convertit
eum ad fidem Christi. Sicut et fecit Amantium

tribunum, fratrem ipsius. Sanctus vero Sixtus
papa baptizavit Cerealem, et confirmavit in fide.
Postea vero cum audisset hoc factum, imperator
praedictus tradidit sanctum Getulium Licinio praefecto
suo, ut eum cum sociis suis, si nollet sacrificare
idolis, mitteret in caminum ignis ardentem,
quod cum factum esset, nullo modo ab igne laesi
sunt.
IV ID. In Africa Aresi [Aresii], Rogati, et aliorum
duodecim. In Hispaniis, Chrispoli [Crispuli],
Restituti. In Nicomedia natale sancti Zachariae. In
Antisiodoro depositio Censuri [Censurii] episcopi.
III ID. Romae Anacleti papae, qui primus beati
Petri memoriam construxit et composuit, cum presbyter
esset factus a beato Petro, et sepultus est

juxta corpus beati Petri apostoli et Barnabae apostoli.
II ID. Romae via Aurelia, milliario quinto, passio
martyris Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii, quorum
Naborem et Nazarium simul cum Gorgone
[Gorgonio] martyre transtulit a Roma in Galliam,
Hruocgangus Metensis episcopus, permittente Paulo
papa Romano, anno Dominicae incarnationis 765,
et collocavit praedictus episcopus sanctum Gorgonem
[Gorgonium] in monasterio quod dicitur Gorzia,
sanctum vero Naborem in monasterio quod dicitur
Novacella. Sanctum quoque Nazarium in monasterio
quod dicitur Lauresham, ubi signa et miracula
in sanitate infirmorum et debilium saepius
fiunt.
ID. In Africa, Luciani et Fortunati. Eadem die
nativitas sanctae Feliculae virginis, et a Flacco comite,
qui voluit beatam petronellam uxorem ducere,
post obitum sanctae Petronellam, voluit eam
accipere uxorem, sed ipsa hoc renuente, tradidit
eam vicario suo in custodiam tenebrosam, ubi sine
cibo et potu per septem dies mansit: postea vero
levavit eam in equuleum, et ibi torquere jussit,
donec emitteret spiritum, et sic praecipitavit eam in
cloacam, quam sanctus Nicomedes presbyter tulit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.