PL 111, col. 21

De universo (Rabanus Maurus), J. P. Migne

innocentiam; ovis, propter mansuetudinem;
aries, propter principatum; haedus, propter similitudinem
carnis peccati; et vitulus, pro eo quod pro
nobis est immolatus; leo pro regno et fortitudine;
serpens pro morte et sapientia. Idem et vermis, quia
resurrexit; aquila, pro eo quod post resurrectionem
ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus
figuretur, qui usque ad nostrarum passionum
seu carnis contumelias descendisse cognoscitur,
qui dum sit Dei Patris coaeternus ante saecula Filius,
postquam venit plenitudo temporis, propter salutem
nostram formam servi accepit, et factus est Filius
Dei filius hominis. Unde quaedam de illo in Scripturis
secundum formam Dei, quaedam secundum
formam servi dicuntur. Quorum exempli gratia duo

quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur.
Secundum formam enim Dei de seipso dicit: Ego et Pater unum sumus
[(Joan. X)]
; secundum formam
hominis dicit: Pater major me est [(Joan. XIII)]
.
Homines autem, minus intelligentes quid et ad quid
dicantur ea quae propter formam servi dicta sunt,
volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae
dicta sunt ad formam Dei, ut ad se invicem personae
referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae,
et faciunt errorem in fide. Sic enim Dei
Filio conjuncta est humana natura, ut ex duabus
substantiis fieret una persona. Solus igitur homo
pertulit crucem, sed propter unitatem personae et
Deus dicitur pertulisse. Hinc est quod scribitur: Si
enim cognovissent, nunquam Deum gloriae crucifixissent
[(I Cor. II)] .
Filium enim Dei crucifixum fatemur,
non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis:
non ex suae naturae permansione, sed ex
nostrae susceptione.
Inveniuntur ergo membra corporalia ipso Filio
Dei ascribi, necnon et habitus corporis, de quo jam
supra aliqua posuimus, et adhuc alia subjiciemus.
Nam caput Christi Deus esse in Apostolo legitur, et
caput Ecclesiae Christus, ut est illud: Nam caput
mulieris est vir: caput autem viri Christus, caput vero
Christi est Deus [(I Cor. XI)]
. Corpus quidem Christi
sancta est Ecclesia, sicut etiam idem Apostolus ostendit.
Capilli namque Christi candidi multitudinem
sanctorum dealbatorum in Apocalypsi exprimunt, ubi
scriptum est: Caput autem ejus et capilli erant candidi

tanquam lana alba et tanquam nix [(Apoc. I)]
.
Antiquitas et immortalitas majestatis in capitis candore
ostenditur. Cui praecipue justi quique velut capilli
adhaerentes, propter oves ad dexteram futuras
instar lanae, et propter dealbatorum innumerabilem
turbam et electorum e coelo datorum, instar nivis
effulgent. Oculi Christi praecepta sunt evangelica;
unde in Genesi legitur: Pulchriores sunt oculi ejus
vino [(Gen. XLIX)]
, hoc est, veteris legis doctrinis.
Item oculi Christi doctores sunt, per quos Ecclesia
videt quae recta sunt, ut est illud in Cantico canticorum: Oculi ejus, sicut columbae super rivulos aquarum
[(Cant. V)]
.
Qui bene, columbae, propter simplicitatem,
et rivulis aquarum, propter charismata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.