PL 111, col. 800

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

tantae multitudini et noluit et obedivit. Superbus
enim fortassis esset, si ducatum plebis innumerae
sine trepidatione susciperet; et rursum superbus
existeret, si Auctoris imperio obedire recusaret.
Utrobique ergo subjectus et praeesse populis semetipsum
metuendo noluit, et tamen de imperantis viribus
consentit.
« Ecce ego constitui te hodie super gentes et super
regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et
dissipes, et aedifices, et plantes. » [(Hieron.)] Hoc
quod nos de Hebraico addidimus dissipes, sive deponas,
in LXX non habetur. Et considerandum quod
quatuor tristibus duo laeta succedant. Neque enim
aedificari bona, nisi destructa essent mala; nec plantari
optima, nisi eradicarentur pessima: omnis

enim plantatio, quam non plantavit coelestis Pater,
eradicabitur [(Matth. XV)] . Et aedificatio, quae super
petram non habet fundamentum, sed in arena exstructa
est, sermone Dei suffoditur atque destruitur [(Matth. VII)] .
Illam autem quam consumet Jesus spiritu
oris sui, et destruet adventu praesentiae suae,
omnem scilicet sacrilegam perversamque doctrinam,
disperdet in perpetuum. Porro ea quae elevantur
contra scientiam Dei; et in sua confidunt sapientia,
quae apud Deum stultitia est, dissipabit atque deponet:
ut aedificentur pro his humilia, et in locum superiorum
quae destructa sunt et evulsa, exstruantur
atque plantentur quae ecclesiasticae conveniunt veritati;
et impleatur quod dicit Apostolus (I Corin.

III): « Dei aedificatio, Dei agricultura estis? » Multi
hunc locum super personam Christi intelligunt. Jeremias
enim interpretatur excelsus Domini, qui destruxit
regna diaboli, quae sibi in excelso montis ostenderat;
adversarias perdidit potestates, delens
chirographum errorum in cruce. De quibus et in
psalmo, post historiae veritatem, τροπικῶς loquitur:
« Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt
inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt
in unum [(Psal. II)] . » Pro his evulsis, destructis,
perditis et in inferiora detractis, aedificatur atque
plantatur Ecclesia Dei. Super Jeremiae autem persona
nulla dubitatio est. Legimus enim in consequentibus
quod in manu accipiat calicem meri plenum,
et propinare jubeatur cunctis in circuitu nationibus.
[(Orig.)]
Mystice autem quicunque a Deo
accipit verba, sumens gratiam coelestis eloquii, idcirco
ea accipit, ut regna gentesque eradicet atque
subvertat. Sed cum nominentur regna et gentes,
omnis qui divina verba suscepit, nolo eum corporaliter
intelligere regna et gentes; sed considerans
animas hominum gubernatas a peccato, juxta id quod
in Apostolo scriptum est: Non regnet ergo peccatum
in mortali vestro corpore; videns quoque multas
species delictorum, allegorizet regna et gentes
per varia delicta, quae humanas animas possederunt.
Et haec erunt quae evellentur atque suffodientur a
sermonibus Dei, qui dati sunt sive Jeremiae sive
caeteris sanctis. Neque vero ignoramus quosdam
esse qui ista referant, quasi majora Jeremia, super

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.