PL 111, col. 809

Commentaria in Jeremiam (Rabanus Maurus), J. P. Migne

opera manuum suarum. Quidam hunc locum
in bonam partem accipiunt, quod videlicet hi qui
in olla aenea excocti fuerint, per cruciatus ante purgati,
postea principes sint Jerusalem: et postquam
misertus fuerit eorum Dominus, tunc exprobret eis
quia se deserto, simulacra venerati sunt. Sed haec
violenta et prava interpretatio est: ne calumniam
faciat tractator indoctus.
« Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere
ad eos omnia quae ego praecipio tibi. » Et
Job praecipitur ut accingat lumbos suos [(Job. IV)] ;
et apostolis [(Luc. XII)] ut accinctis lumbis, quos
Elias [(IV Reg. I)] et Joannes Baptista [(Matth. III)]
zonis mortificavere pelliceis, lucernas teneant in
manibus suis, praedicationis videlicet evangelicae.

Quicunque igitur locuturus est sermones Dei debet
accingere lumbos suos, sciens quod diaboli omnis
virtus in lumbis sit [(Job. XL)] , et justus dicat in
Psalmis: « Lumbi mei impleti sunt illusionibus [(Psal. XXXVII)] .
» Cumque accinxerit lumbos, audiat
illud quod scriptum est: « Surge, qui dormis, et elevare,
et illuminabit te Christus [(Ephes. V)] , » ut
semper vigilans, et de somno consurgens, loquatur
quae sibi praeceperit Dominus.
« Ne timeas a facie eorum, nec enim timere te
faciam vultum eorum. » Sive, ut Septuaginta et
caeteri habent interpretes, « ne forte timere te faciam. »
Et est sensus, juxta translationem nostram:
Noli timere a facie eorum, me enim adjutore eos
timere non poteris. Juxta LXX, « noli timere a facie

eorum, » habeto meae confidentiam jussionis. Si
enim non obtuleris quod habes, ut timere desinas,
derelinquam te, et tradam timori, et quodammodo
videbor timere te facere, dum derelinquo formidini.
Hoc autem significat quod semper amanda sit veritas,
nec timenda hominum multitudo, qui increpationem
non sustinent, sed insidias tendunt ei a quo
corripiuntur. Quodque juxta LXX sequitur: « Quia
tecum sum, ut liberem te, dicit Dominus; » in Hebraico
non habetur. Et est sensus: Eruam te, non
ut tibi nullus insidietur, sed in eo, ut patiens insidias
non delinquas.
« Ego quippe dedi te hodie (sive ecce composui
te in hac die), in civitatem munitam, et in columnam
ferream, et in murum aeneum super omnem

terram: regibus Juda, principibus ejus et sacerdotibus,
et populo terrae. Et bellabunt adversum te,
et non praevalebunt: quia tecum ego sum, ait Dominus,
ut liberem te. » Describit sermo divinus
cur propheta timere non debeat. « Ego, inquit, posui,
sive dedi te hodie, » hoc est, in praesenti vita,
donec vocatur hodie, quasi civitatem firmissimam,
non ut unam domum, nec turrim, aut aliqua moenia,
sed omnem civitatem, quae sita super montem latere
non potest [(Matth. V)] . De qua scriptum est: « Gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei [(Psal. LXXXVI)] . » Et:
« Ego civitas firma, civitas quae oppugnatur [(Isa.
XXVII)] . » Et « in columnam, inquit, ferream; » de
qua scribit Apostolus: « Columna et firmamentum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.