PL 114, col. 72

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

impleatur arbitrio: ut haec de qua hic agitur. Alia
est ex praescientia Dei cui nostrum admiscetur arbitrium.
Alia est, quae comminatio dicitur, quae fit
ob signum animadversionis divinae, ut fugiant a
facie arcus electi, et juste pereant incauti, et non ex
praescientia: quia longe aliter scitur, quam futurum
comminetur.
VERS. 23.-- Ecce virgo. Admiratur propheta Isaias,
et quasi omnes de somno suscitans, ait: Ecce virgo
in utero habebit [(Isa. VII)]
. Spiritui sancto praesens
erat quod in tempore nondum erat. Ecce virgo, etc.
Dicunt Judaei quod non est hoc nomen integritatis,
sed aetatis puella. Sed quomodo tunc est signum?
Sensum Isaiae sequitur, non verba. Pro concipiet,
ponit: In utero habebit: et vocabunt, pro vocabis,

vel vocabitur.
Emmanuel. Proprium est Christi, ut Jesus, quia
cum his quos salvat, semper adjuvando perseverat.
Tribus de causis de Veteri Testamento astruit ea
quae ponit in Evangelio: pro testificatione, ut habeat
testimonium a lege et prophetis: pro confirmatione
fidei, quia facilius credimus cum videmus impleta
quae sunt praedicta: pro conjunctione Novi et Veteris
Testamenti.
VERS. 24.-- Exsurgens autem Joseph, etc. [(BEDA.)]
Moraliter. Quisquis a Deo movetur, solvat moras,
surgat a somno: faciat quod jubetur. Fecit sicut
praecepit. Perfecta obedientia. Fecit non tantum quod
praecepit angelus, sed etiam sicut praecepit. Exhibitione
servitutis, et effectu amoris obediens recte dicitur

fecisse sicut praecepit ei. Angelus Domini. Non
relinquitur mentiendi locus, ubi officium angelorum
celebratur. Et accepit conjugem, etc. Ad vitandam
virginis infamiam, ad celandum Salvatoris adventum,
ad necessarium pueri nascentis obsequium.
VERS. 25.-- Donec peperit. Non quod post, quod
magis constat: cum multis modis cognovit Deum
esse qui natus est.
Non quod postea cognoverit: sed ponitur donec,
pro et, vel pro aeterno, ut: Donec ponam inimicos
tuos scabellum pedum tuorum [(Psal. CIX)]
. Dicitur
quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non
poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat
penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad
faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur:

de quo hic non agitur. Primogenitum, etc.
Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam,
sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter
omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus
Dei Patris vel Mariae dicitur.
CAPUT II.
VERS. 1.-- Cum ergo natus, etc. Quamvis Matthaeus
nativitatem praetermittat, tamen adventum
magorum referens, breviter eam commemorat, sic
dicens: Cum ergo. [(RAB.)]
Quatuor hic ponuntur a
prophetis roborata, nativitas, nomen, locus et tempus,
etc., usque ad de adventu magorum Lucas tacet,
et Matthaeus exponit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.