PL 114, col. 75

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Moraliter. Stella est bona exhortatio ducens ad
Christum. Vel potius fides quae est mentis illuminatio,
per quam ingrediens Christum videt qui est stella
matutina: et eo viso gaudet gaudio et adorare non
desinit.
VERS. 10.-- Gavisi sunt gaudio magno, etc. Gaudio
gaudet, qui propter Deum (qui verum gaudium
est) gaudet. Addit et magno, quo nihil est majus.
Et valde gavisi, quia de magno potest alius plus,
alius minus gaudere.
VERS. 11. Et intrantes domum, etc. Tres Magi
uno itinere Deum veniunt adorare: quia in uno
Christo (qui est via) inseparabilis Trinitas ab eis
erat adoranda. Puerum cum Maria matre ejus, etc.
Saepe puer nominatur, ut eum agnoscant, de quo

dictum est: Puer natus est nobis.
Cur non et Joseph cum Maria inventus est a Magis?
Ne aliqua inde malae suspicionis occasio daretur gentibus,
quae primitias suas statim nato Salvatore ad
eum adorandum miserunt.
Adoraverunt eum. Sic confitentes Deum, quem
actum esse hominem intelligunt, et moriturum quod
per myrrham ostendunt.
Et apertis, etc. Fidem suam mysticis protestantur
muneribus: Munera clausa, fides est cordis;
munera aperta, etc., usque ad vel per haec tria in
eodem Christo intimantur, regia potestas, divina majestas,
humana mortalitas.
VERS. 12.-- Et responso accepto. Sicut Moyses tacens

clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid
divina juberet voluntas. Haec responsio non fit per angelum,
sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam
reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via,
veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas
ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur.
Unde et mox in Aegyptum mittitur: quia et fides
nutrienda erat ad praemium, et vita doctrinae praeparanda
est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc
forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant:
et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum
redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant,
et qui ceciderunt contemnendo resurgant
obediendo.
[(LEO.)] Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam,

in infirmitate virtutem, et in hominis veritate
Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod
erat in substantiis proprium, non erat in persona
diversum.
VERS. 13.-- Accipe puerum, etc. [(HILAR.)] Cum
desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit,
sed post partum mater tantum Jesu ostenditur,
ut quemadmodum justo Joseph deputaretur
Mariae in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus
ostenderetur in Jesu matris virginitas.
VERS. 14, 15.-- Qui consurgens. Joseph figura praedicatorum,
qui Christum, cum matre, id est, fidem
Christi, et Ecclesiae tulerunt ad gentes, relicto Herode,
id est Judaeorum infidelitate. Nocte. Quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.