PL 114, col. 77

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

VERS. 17.-- Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur:
quia antequam fieret legentibus erat semiplenum,
quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte
promittebat.
[(CHRYSOST.)] Dicit quod stella per annum apparuit,
sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt
in coelo, quando vox angelorum audita est: Transeamus
ab his sedibus.
VERS. 18.-- Vox in Rama. Id est, in excelso longe
lateque diffusa est.
Allegorice. Vel, vox Ecclesiae de nece membrorum
gementis usque ad solium superni ascendit
judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitae
fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum
in duodecim partes divisam, omnis Israel

tribum Benjamin praeter trecentos viros delevit: eorum
qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus
est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo
milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut
hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios
jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldaeis historia
texitur quod similis esset ab eis cladi priori
populo Judaeorum futura vastatio. Sed verius revelante
per evangelistam spiritu, prophetia de nece
puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum
sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem
captivitatem sermo prophetiae respicit, tamen in eo
sicut in umbra, futura veritas caedis infantium pronuntiatur.
Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex

terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel
quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De
Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet
Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia
contiguae tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem,
multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt.
Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem
plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur,
quia per eam in omnibus schema Ecclesiae
commendatur, quae plorat non tam morte translatos,
quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia,
suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult
consolari in praesenti, quia non sunt: sed omnem
spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam.
Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia

filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia
dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis,
etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra
vertetur in gaudium [(Joan. XVI)]
.
VERS. 19.-- Defuncto autem Herode, ecce, etc.
Quia sopita Judaeorum perfidia, et Helia et Enoch
praedicantibus, Judaea verbum Dei recipiet.
Defuncto rege illico complices ejus pereunt, sic
cessante persecutione Ecclesiae ad coelestia invitatur.
VERS. 20.-- In terram. Non determinat in quam
partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et
frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur.
Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus
intellexit Judaeam quae dignior pars regni erat. Defuncti.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.