PL 114, col. 89

Evangelium secundum Matthaeum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

quod verius putatur quamvis idem utriusque
simul possit videri factus.
Ascendit. Docens suos ascendere nec in turba remanere:
altiorem docturus justitiam, quam illam
quae est Scribarum et Pharisaeorum. Ascendit ipse
mons in montem, ut altiora virtutum culmina doceret,
et Ecclesiam supra quam sedet praedicans
praeceptum Domini sublimius erigendam ostenderet
quam eadem doctrina usque ad finem saeculi plenius
erudiret. Apostolos praeeminentius abducit, ut a
monte prius suscipiant montes pacem populo. Sedisset.
Sessio humanitatis per quam cognoscitur.
Unde: Et mundus eum non cognovit, ante incarnationem. Accesserunt.
Ut vicinius audiant, qui ad implendum
animo properant.
VERS. 2.-- Et aperiens. Apertio oris profunditatem
significat sacramenti. Quasi abyssum, quasi thesaurum
aperuit, quasi fluvium paradisi. In hoc
monte Novum Testamentum in cordibus filiorum
scribit, incipiens a beatitudine qui in monte Sinai
Vetus Testamentum in lapidibus servis dedit incipiens
a terrore.
[(AUG.)] Sermonem quem locutus est Dominus noster
in monte, sicut in Evangelio, etc., usque ad, Omnis
qui audit verba mea haec et faciat, assimilabo eum
viro sapienti [(Matth. VII)]
.
VERS. 3.-- Beati. [(GREG. NYSS.)]
Beatitudo, ut mea
fert opinio, comprehensio est omnium earum rerum
quae, etc., usque ad miseria enim est in acerbis et
tristibus nostraque voluntate non occidentibus casibus

et calamitatibus aerumna.
Beati pauperes. Sententiarum numerus diligenter
est attendendus. Incipit enim beatitudo ab humilitate.
[(HIER.)] Beati pauperes spiritu. Quia non necessitas
sed fides, et devotio paupertatis beatos facit, etc., usque ad
sicut initium sapientiae timor Domini, sic
paupertas est principium beatitudinis.
[(CHRYSOST.)] Pauperes spiritu sunt humiles et contriti
corde. Spiritum autem hic animam et voluntatem
dixit. Quoniam autem multi sunt humiles non
spontanei, sed astricti necessitate, primos vocat
beatos.
VERS. 4.-- Beati mites. Mites sunt qui malis moribus
dominantur: perfecta virtus est morum possessio.
[(THEOPH.)] Mites sunt, non qui prorsus non irascuntur,
etc., usque ad sic doctrina viri per patientiam
dignoscitur.
Possidebunt terram. [(AUG.)]
Illam terram ego credo
de qua in Psalmo dicitur: Spes mea es tu, portio mea
in terra viventium [(Psal. CLXI)]
.
VERS. 5.-- Beati qui lugent. Pro suis vel aliorum
peccatis, qui est ab irriguo inferiori, sed qui fit ab
irriguo superiori est ex desiderio coelestis patriae.
Ille lavat praesentes sordes, hic accendit acrius aeternorum
amatores. Qui autem peccata deposuit, mores
mansuetudine correxit, flevit etiam, jam potest esurire
et sitire justitiam, quod prius non poterat. Haec

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.