PL 115, col. 116
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
quod dicitur, ferebatur? Nunquid tali modo quemadmodum
sol terrae superfertur? Minime. Sed ferebatur
non localiter, sed potentialiter, regendo et sustentando
ipsam informem materiam; sicut superfertur
rebus fabricandis voluntas artificis. Unde bene
alia translatio dicit: Incumbebat [ Z., incubabat ],
seu confovebat, in similitudine volucris, ova calore
animantis, ut manifeste intelligatur de Spiritu sancto,
et non de spiritu hujus mundi, sicut haeretici
putaverunt. Quia sicut avis confovet, ut fetus in species
producat, ita Spiritus sanctus fovebat ipsam informem
substantiam ut cuncta conderet ex ea. Verumtamen
quaerendum est quare nominantur aquae,
cum supra non legantur creatae? Ergo nunquid
aeternae sunt, sicut Manichaei suspicati sunt? Non.
Sed ipsi semetipsos fallunt [ Z., ipsi per semetipsos
falluntur], quia non intelligunt quod vocabulo aquae
ipsa invisibilis substantia nominetur, et congrue
aqua signatur, quia fluida erat, et voluntati divinae
adjacebat, ut omnia humorem habentia ex ipsa procrearentur.
Cuncta siquidem quae nascuntur et nutriuntur,
humore aquae concrescunt atque coalescunt.
Sed sciendum est quoniam idcirco aquae appellatione
notatur ipsa praedicta informis substantia, quia de
illa non poteramus aliquid scire, nisi sacra Scriptura
nostro more loqueretur. Una quippe res est,
sed diversis nominibus distinguitur; ne si solummodo
uno nomine appellaretur, hoc tantummodo crederetur.
Et ideo variis nominibus nuncupatur, quia ex
ipsa cuncta formanda erant, ut res ignota notis vocabulis
insinuaretur imperitioribus. Dicitur enim
coelum, terra, abyssus, et aqua, quia futurum erat
ut ex ipsa gignerentur. Sicut enim in parvo grano
arboris variae species latent, sic profecto, prout jam
praelibavimus, in hac informi materia cuncta occultabantur.
Sed notandum est quia in capite hujus
voluminis tota Trinitas declaratur. Nam subditur:
VERS. 3.-- Dixitque Deus: Fiat lux, et reliqua.
Quid est enim quod ait, dixit Deus? Nunquid sonando
transeuntibus sonis locutus est? Minime. Ipse
enim incorporeus est, et si loquitur, nunquid lingua
Hebraea, Graeca, aut Latina loquitur? Non. Sed quod
ait, dixit Deus, non ipse sonus accipitur locutionum
[ Z., locutionis], sed illud quod intelligitur in sono.
Apud Deum purus intellectus est sine strepitu et diversitate
linguarum. Dicere itaque Dei facere est,
sicut scriptum est: Ipse dixit, et facta sunt, et caetera [(Psal. CXLVIII, 5)] .
Verbum vero Dei unigenitus
Filius est, Joanne attestante, qui ait: In principio
erat Verbum, et reliqua. Porro quod ait, dixit, id
est, in Verbo suo aeternaliter manente fecit. Caeterum
quod ait, fiat lux, ob celeritatem divinae potentiae dicitur.
Si enim quarta die describuntur luminaria facta,
quae lucem administrant, quid est quod dixit, Fiat lux?
An forsitan jam erat aliqua lux creata
supra firmamentum, quo lumine sol illuminaretur?
Sed nomine lucis angelica dignitas figuratur, quae
profecto per superius coelum significatur, nunc lux
dicitur. Prius itaque condita est, sed postea convertendo