PL 115, col. 123

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

caput suum, quia imago est viri [(I Cor. XI, 7)]
. In
quantum enim homo ad coelestia tendit et divina
contemplatur, non debet velare caput, id est, obstaculum
peccati menti opponere. Si autem omiserit
divina meditari, et converterit ad terrena superflue,
non jam vir, sed femina dicitur, et ideo velet caput
ut mulier, id est ponat obstaculum justitiae, ne
dum licita cogitare coeperit, ad illicita prorumpat,
et totum se ad exteriora diffundat, unde Deum offendat.
Masculum et feminam creavit eos. Cur dicitur feminam
creatam esse, cum postmodum narratur formata,
nisi quia per originem in viro creavit eam,
quia [ Z., quae] ex viro formanda erat? Masculum
autem unum et feminam imprimis creavit Deus unam,

non ut animalia et caetera plura, ut humanum genus
ardore ad invicem charitatis constringeret, quod se
ex uno parente ortum [ Z., ortum esse] meminisset.
Unde mulierem ex viri latere formavit, ut mutua
illorum conjunctione terram esse implendam doceret.
VERS. 28.-- Benedixitque illis dicens: Crescite, et
multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam.
Hanc sententiam nonnulli historialiter sentiunt,
quidam vero spiritaliter; sed melius, qui utroque
modo. Sed sciendum, quoniam non est incredibile,
secundum benedictionem Dei posse crescere et multiplicari
eos per coitum, si obtemperantes fuissent
praeceptis divinis, ita vero ut membra genitalia moverentur
natura, non aliqua instigante concupiscentia
libidinis, ut tot videlicet procrearentur ex eis

electi, quot eligendi sunt ex omnibus gentious ad
instaurandum numerum angelorum, et nequaquam
sibi succederent moriendo; sed completo numero
electorum a corporali paradiso sine morte ad coelestem
transirent. Sed quibusdam hoc impossibile
videtur, ut membra potuissent moveri absque libidine,
cum membra, inquiunt, concupiscentia moventur.
Sed attendant quia non solum in hominibus,
sed etiam in bestiis irrationabilibus aliqua membra
moventur, et caetera immobilia permanent, quae eis,
si dicerentur, non crederent nisi cernerent. Saepe
namque cutis animalis, muscis stimulata, movetur
sola, ut muscas excutiat, caetera membra immobilia
perseverant. Sic etiam et auris una movetur, et
caetera quiescunt; et multa alia quae incredibilia forent

nisi viderentur. Si itaque ista possunt fieri in
membris irrationabilium, quanto magis ex benedictione
Domini membra natura, non concupiscentia
ad procreandum moveri quiverant? Et sicuti in
cultu ruris agitur ad segetes procreandas, ita Adam
sine concupiscentia in illa muliere valuit prolem
procreare.
Salva historiali narratione, potest referri ad fecunditatem
animae, crescite, id est, multiplicamini
augmentando virtutes, et replete terram, sub carnis
virtutibus fecunditate, et subjicite spiritui, et dominamini
bestiis, hoc est, motibus, quos similes
bestiis, per temperantiam [ Z., habetis per intemperantiam];
qui si erumpunt in perniciosas delectationes,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.