PL 115, col. 128

Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne

ejus spiraculum vitae, quaestio oritur: utrum Deus
animam insufflando fecit, an eam quam fecerat, corpori
dando potius insufflavit? Sed utrumque unum
est, et nihil habet quaestionis; quoniam sive insufflando
fecit animam sive creando, vel dando corpori
insufflavit, tamen credendum est, quia spiraculum
divinum non est in animam viventem conversum, sed
operatum est animam viventem: et non habet anima
participationem cum Divinitate, nec de aliquo flatu
suo, nec de seipso condidit, ut cogamur dicere naturam
Dei esse mutabilem, sicut anima, quae modo
proficit, modo sapit, modo dissipit. Nam de seipso
si animam fecisset Deus, nunquam vitiosa, aut mutabilis,
vel misera potuisset esse. Etiam sciendum
quia non est de elementis visibilibus facta, quia si

esset, haberet aliquam communionem cum eis, videlicet
ex terra soliditatem, ex aqua humorem, ex
aere flatum, ex igne calorem. Sed quoniam his omnibus
caret, apparet eam inde non esse, quae cum illis
nil habere probatur; sed ex nihilo, sicut superius
diximus, aut insufflando creavit, aut creando corpori
insufflavit. Et factus est homo in animam viventem.
Non enim spiritalem hominem debemus intelligere,
qui factus est in animam viventem, sed adhuc
animalem. Tunc enim spiritalis effectus est, quando
in paradiso positus praecepta perfectionis accepit.
Itaque postquam peccavit, et emissus est de paradiso,
in eo remansit ut esset animalis. Et ideo omnes
qui de illo nascimur, prius animales efficimur,
donec renati per fontem baptismatis assequamur

spiritalem Adam, id est Christum, per quem simus
spiritales, juxta quod Paulus apostolus ait: Non
prius quod spiritale est, sed quod animale; deinde
quod spiritale [(I Cor. XV, 46)]
.
VERS. 8.-- Plantaverat autem Dominus Deus paradisum
voluptatis, etc. Paradisus hortus, sive voluptas,
vel deliciae interpretatur. Sciendum est quia
quatuor modis in divinis libris paradisus legitur. Est
enim paradisus, de quo in hoc loco Moyses loquitur,
qui tamen, in quo loco, quave provincia vel regione
situs fuerit, soli Deo cognitum est, praesertim cum
toto [ Z., in toto] orbe terrarum nusquam reperiri
potest. Sed tamen, ut nonnulli autumant, in Oriente
est positus; quia, inquiunt, opportunum erat ut
locus prae caeteris amoenissimus in excellentiori parte

mundi plantaretur. Unde nonnulli transtulerunt: In
Eden contra Orientem. Dicitur et paradisus mundus
propter ornatum suum, ut in Ezechiele, ubi Dominus
de regno Assyriorum locutus est: Cedri non
fuerunt altiores illo in paradiso Dei [(Ezech. XXXI, 8)]
.
Legitur etiam et paradisus spiritalis, in quem Paulus
se raptum commemorat dicens: Scio raptum hominem
in paradisum [(II Cor. XII, 2)]
, id est in coelestem
amoenitatem. Juxta anagogen vero paradisus
Ecclesia est. Unde Salomon in Cantico canticorum
ait: Hortus conclusus soror mea, hortus conclusus,
fons signatus, emissiones tuae paradisus [(Cant. IV, 12)]
.
Ait enim: Plantaverat autem Dominus Deus paradisum
voluptatis a principio. Nam quod ait, a principio,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.