PL 115, col. 131
Commentarius in Genesin (Angelomus Luxovensis), J. P. Migne
principio erat verbum, et reliqua. Qui circuit omnem
terram Evilat, id est terram orientalem, quia ibi
maxime legitur de excellentia Divinitatis ipsius, qui Oriens
vocatur, propheta attestante, qui ait: Ecce
vir, Oriens nomen ejus [(Zach. VI, 12)]
. Ubi nascitur
aurum, etc., quia ibi prae caeteris sensus refulget
spiritalis sapientiae. Aurum namque sapientiam significat,
Salomone attestante, qui ait: Thesaurus
desiderabilis requiescit in ore sapientis [(Prov. XXI, 20)]
. Ibique invenitur bdellium.
Bdellium, si ad lignum refertur,
significat mysterium crucis, quod in hoc Evangelio
plenissime declaratur. Si autem ad lapidem,
qui alio nomine carbunculus vocatur, significat Divinitatis
excellentiam. Et lapis onychinus, qui in
quibusdam codicibus prasinus invenitur, significat
humanitatem Salvatoris, quae inibi evidenter declaratur,
de qua plenissime in hoc legitur Evangelio. Geon
vero, qui interpretatur terrae gratia, praefigurat
Evangelium Matthaei, quia ibidem continetur
qualiter Dominus sua gratia, nullis nostris meritis
exigentibus, terram carnis nostrae assumere dignatus
est, de qua et Isaias ad Judaeos loquitur dicens: Interficiet te Dominus Deus tuus, et servos suos vocabit
nomine alio, in quo, qui benedicetur super terram,
benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra, jurat
in Deo amen
[(Isa. LXV, 15)]
.
Tigris, qui vadit contra Assyrios, quem sagittam
interpretari dicunt, significat Evangelium Marci,
qui veloci et brevi sermone comprehendit Evangelium
suum. Qui bene contra Assyrios, qui feroces,
et captivantes, vel quasi daemones interpretantur, ire
dicitur, quia contra aereas potestates, quae genus
humanum captivare non cessant, disputat. Euphrates
fluvius Mesopotamiae, qui interpretatur ubertas,
significat Evangelium Lucae, quod in magna prolixitate
conscriptum est, in quo non solum Christi nativitas,
verum etiam sui praecursoris tenetur ascripta,
et multae parabolae inibi leguntur quae in aliis
non habentur.
Nonnulli etiam moraliter haec quatuor flumina
quatuor virtutes principales significare voluerunt,
videlicet prudentiam, fortitudinem, temperantiam,
justitiam. Per Phison intelligitur prudentia. Prudentia
ergo significat ipsam contemplationem veritatis,
ab omni ore humano alienam, quia est ineffabilis.
Unde Phison oris mutatio interpretatur, quam si
eloqui velis, parturis eam potius quam paris [ Z., parias],
quia ibi audivit Paulus ineffabilia verba, quae
non licet homini loqui [(II Cor. XII, 4)]
. Et ideo Evilat
interpretatur parturiens, sive labor, quam circuit;
quia cum labore per prudentiam magis parturis ipsam
contemplationem veritatis quam parias quia pleniter
nullus eam comprehendere valet. Ibi nascitur aurum,
disciplina videlicet vivendi, quoniam [ Z., quae]
aliena est, atque decocta nitescit ab omni sorde,
velut aurum purum. Ibi invenitur bdellium, qui alio
nomine carbunculus inscribitur. Significat vero veritatem,
quam nulla falsitas vincit, sicut carbunculi
fulgur nullis tenebris noctis superatur. Et lapis onychinus,