PL 115, col. 1367

Epistola tractoria (Prudentius Trecensis), J. P. Migne · Epistola ad quemdam episcopum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne · Sermo de vita et morte Maurae (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

Quarto. Ut credat atque confiteatur Deum omnipotentem
quoscunque vult salvare, et neminem
posse salvari ullatenus, nisi quem ipse salvaverit:
omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit.
Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus
non esse voluntatem illius ut salventur, dicente
Propheta: Omnia quaecunque voluit Deus, fecit in
coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis [(Psal.
CXXXIV, 6)]
.
Et licet quaedam sint alia quibus in Pelagio damnatis
universaliter Ecclesia consenserit, satagerit

Domino mihi in dominorum Domino desiderabiliter
venerando ill. merito sacerdotali paternoque
culmine insignito, PRUDENTIUS famulorum Christi
humillimus, sempiternam in omnium Salvatore
salutem.
Quantum, mi fratrum charissime, litterae tuae
perdesiderabilis mihi germanitatis textus meam diu
insatiabiliterque collectam sitim aestumque dulcedo
recreaverit, quantumque jucundissimae oblectationis
invexerit, fideliter fateor dici nequit: quippe cum
tot tantisque perturbationum fluctibus pene irrevocabiliter
obrutus, ne sibilo quidem, ut dicitur, tui
quidquam haurire valuerim, utrum te super ad Dominum
jam redisse contingeret, cum repente vix
tandem a palatinis excubiis, quibus diu inservire

coactus fueram, absolutus, latorem quam desiderabilium
mihi apicum . . . vestrae Trecas, cui me divina
gratia, non autem ulla meritorum meorum
plenitudo praeesse dignata est, offendi. Et audito,
quod exstinctum metuebam, alterius mei nomine,
explosis, gaudio superante, soporibus, desperatione
potius quam oblivione contractis, respiravi; et supernae
bonitati, quae inter adversa et prospera suos
servare consuevit gratulatus, litterarum insatiabili
atque multoties iterata recursione inhaerens illic

Instatis, charissimi filii, opportune, importune,
ut loco sermonis quem diebus solemnibus vobis facere
consuevi, de vita gloriosa, et morte pretiosa
sororis nostrae Maurae, non solum dicam quidquam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.