PL 115, col. 707
Vita Eulogii (Alvarus Cordubensis), J. P. Migne
Redemptoris nostri auxilio, profiteor me non audita
et dubia, sed visa et per me probata retexere; quoniam,
gratia Dei cooperante, a primaevo adolescentiae
flore, charitatis dulcedine et Scripturarum amore
uno vinculo concordi innexi, hujus vitae, licet non
pari ordine, tamen pari affectu in cunctis quaestionibus
duximus jugum. Sed ille sacerdotii ornatus
munere, pennis virtutum in sublime evectus, altius
evolabat; (2) ego luxuriae et voluptatis luto confectus,
terratenus repens hactenus trahor. Et inde est
quod non incerta, et quorumcunque hominum narratione
comperta, sed mecum gesta et per me cognita
narrare disposui. Quia sicut de incertis temere referre
sententiam periculosum fore profiteor, ita de
cognitis supprimere ea quae nosci debent, vacuum
periculis esse non reor. Est quoque et laudabilis pro
exemplo praedicanda omnibus veritas, et nihilominus
detestanda rhetoricorum composita falsitas. Quoniam
melius est de multis praeclaris nihil facinoribus dicere,
quam ex parvis bonis multa falsa disserere:
tutiusque est omnia quae gesta sunt praeterire, quam
ea quae non fuerunt, aliqua fingere. Et mitius errat,
qui non malitiae voto, sed segnitiae fastu vera supprimit,
eo qui diserte falsa confingit. Veritas enim, si
studio veritatis et non vanae gloriae jactantia dicitur,
dicenti coronam implodit; falsitas autem, si ab aliquo
intentatur, conjectantem occidit. Et ideo sicut
me veritatem dicentem remunerandum esse congaudeo,
ita falsitatem si dixero, condemnandum esse
non nego. Quibus ergo causis ad falsitatem retexendam
insilirem, ipse non habui, qui veritatem in omnibus,
non mendacium, remunerari cognovi.
CAPUT PRIMUM. S. Eulogii pia educatio, studia, sacerdotium, titulus doctoris, familiaritas cum Alvaro Vitae scriptore.
2.
Igitur beatus martyr Eulogius nobili stirpe progenitus (1),
Cordubae civitatis patriciae (2) senatorum
traduce natus, Ecclesiae ministerio mancipatus (3),
sancti ac beatissimi Zoyli aede deserviens,
et in ejusdem collegio clericorum vitam deducens,
multis et clarissimis virtutibus floruit, magnis et
laudabilibus operibus viguit. Ab ipsis enim incunabulis
litteris ecclesiasticis haerens, et quotidie per
studia bonorum operum crescens, perfectionem
adeptus est, ac super omnes coaetaneos doctrinae
scientia clarens, et eruditionis lumine florens, magistrorum
doctor est factus. Quippe qui mentem
senilem parvissimo corpore gerens, vincebat etsi