PL 115, col. 948

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

custodiis, atque ea permaxime loca, quae ab angusti
tramite callis exclusas appellant.
15.
Itaque proficiscentes Barcinonis ad moenia,
quamvis multipliciter fatigati, perveniunt in urbem
sanguinis sanctorum martyrum Cucuphatis et Eulaliae
virginis madore circumlitam. Sed quae laetitia de
consecutis praemiis, quaeve fuerit admiratio de eorum
subita, utque ita dixerim, inopinata reversione ab
Athaulfo episcopo et Sunifrido memoratis venerabilibus
viris, mirum est dicere, glorificantibus quoque
plurimis Deum ac benedicentibus, qui sic mirifice
ad laudem et gloriam nominis sui protegit sperantes
in se. Auditis et Leovigildi amici prosperitatibus,
suisque eis propensis beneficiis, gavisi sunt
in omnibus, a quibus decem et duobus elapsis solibus
laeti dimissi veniunt festinato cursu Gerundam,
sancti Felicis martyris cruore madentem: cujus liquentes
confinia, adeunt Narbonam civitatem metropolim.
Quo citra ejusdem muros ad sancti Pauli
confessoris sepulcrum divertentes, post subeunt

Biterris urbem, ex beati Afrosidii praesulis membris
illustrem, in qua gratanter, utpote a noto et cognato
viro ipsiusque civitatis primate, nomine Gerino,
suscepti, sanctorum martyrum corpora in oratorio
beatae Dei genitricis Mariae servanda reponunt.
INCIPIT LIBER PRIMUS DE MIRACULIS SS. MARTYRUM, QUI EST TRANSLATIONIS SECUNDUS.
CAPUT PRIMUM.

languoribus sanctis eorum meritis noverimus curatos,

unum adhuc miraculum, quod ibidem laudabilius
enituit, ad non relinquenda festinantes enarrare
censuimus. Praefatus itaque Gerinus ejusdem civitatis
vicecomes, dum subito gravissima dolorum poena
totum per corpus cruciaretur, sumptis duabus suae
staturae candelis, et uno (quod est adhuc in testimomonium)
non vilis quidem pretii pallio, jubet se,
nimium vivere diffidens, ad eorum devehi praesentiam:
sicque jacens, seque humi volutans, et quod
in eos commiserat, unde labor, humiliato spiritu publice
confitens, in primo noctis sopore almi Georgii
salutifera visitatione subitam coelitus est in eadem
ecclesia indeptus medelam. Aiebat etenim eumdem
sanctum martyrem in monachali, ut olim fuerat,
habitu pyxidem auream manu ferentem suis conspectibus
astitisse, atque ex ea nivei coloris effuso unguento,
caput sibi, oculos manusque, ut cernebatur,
leniter perfudisse. Ita prorsus quemadmodum sese
deinceps inscium assereret, utrumne adhuc placidum
oculis somnum colligeret, sanitas quippe membris

diffunditur, omnique recreatus corpore gaudens
domum Gerinus revertitur, non eos ultra martyres
dubitans, imo martyrum potentissimos praedicans.
CAPUT IV.
Post denique tempus quasi duorum mensium resumptis
viribus, et quae in itinere necessaria erant
paratis, ea ab urbe nostri subinde memorati fratres
digredientes, in pagum Vivariensem ( le Vivarais )
nec sine miraculis quidem ipso Gerino secum comitante,
deveniunt: ubi audita revelatione corporis
sancti martyris Andeoli discipuli magni Polycarpi,
qui auditor beati Joannis apostoli et evangelistae
fuisse dignoscitur, quoniam non longior erat ad hoc
accessus, illud se studio contulerunt orandi: ex quo
et proprii corporis acceptis reliquiis, ad quod restabat
iter complendum remeant, transactisque inde

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.