PL 115, col. 952

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

ab annis octo caecitatis orbitate damnata, quae
ad beatos virtutum luce conspicuos (de quorum beneficiis
nobis est sermo) deducta, taliter semetipsam
illis perpetuae servitutis voto mancipans, subito est
curata, ut omnes qui aderant hoc facto mirarentur
attoniti. Cumque deinceps suae professionis famulatum
exsequi vellet, a patre velut de temeritatis praesumptione
acriter invecta, coacta est quam pro salute
noverat pollicitationis mutare sententiam. Itaque
dum incipit, sermonibus genitoris magis favens,
domum reverti, et pristinae caecitatis cladem et vim
febrium insuper multam incurrit. Fit pater caeterique
propinqui flebiles, necnon et ipsa admodum miserabilis
jacens, remeantque veloces ad pia martyrum
reposcenda suffragia. At ubi ipso jam patre
omnimodis compellente, nunquam se quod promiserat
rursus fallituram devovit, sanitatis summa quam
prius meruerat recepta, sospes item efficitur, mansitque
ibi, atque famulationis pensum statutis temporibus

postmodum in ecclesiae cultu gratanter exsolvit.
CAPUT VII.
Itum enim Acmantum ( Esmant ) villam nostrae possessionis
(in qua tunc major pars fratrum ob infestam
paganorum degebat persecutionem) aggredientes,
ab eis cum magna gratiarum actione et laudibus
opimis satis digne recipiuntur: quam exceptionem
ita Dominus virtutum floribus decorari voluit,
ut nulli dubium quin ad eos non qualiacunque vel
incerta, sed pretiosa deferrentur testium patrocinia.
Quaedam vero sanctimonialis, vocabulo Leutgardis,
dum populorum obviam euntium admixta conventui,
et ipsa candelam in sanctorum honorem tolleret accensam,
subito eam luminis honore gemit orbatam.
Quae neglectus tacta pudore, eam in secreto pallii
interim emunctam reposuit. Sed quid exinde Christus
pro suorum martyrum ostensione operatus sit,
ullatenus absentari non debet. Nam dum sic graditur,

tempus operiens illam reilluminandi, mox eo
ipso quo erat abscondita, in loco accenditur, partemque
vestis qua tegebatur, corripuit. Quo viso,
extimuit mulier, praeconia tantae virtutis voce qua
poterat attollens: sicque actum est, ut, muliere etiam
tacente, pars vestimenti adusta quod gestum erat,
obstupefuciens videntes, magnopere declararet.
CAPUT VIII.
Deinde Boso ab Alseio villa a renibus deorsum ita
paralysis morbo dissolutus jacebat, quatenus ei non
solum ambulandi, verum et sedendi denegaretur facultas.
Erat autem in eo videre laborem. Hic tantorum
auditis insignium donis, manibus propinquorum
inter plurimos deportatus, supplex advenit, accedensque
ad sanctorum martyrum reliquias sic infirmitatibus
proximas, ita statim postulatae salutis
perfunditur remediis, ut eos proprio gradiens annisu,
usque ad ecclesiam, in quam erant inferendi,
non desereret. Indeque plenius post dies factus incolumis,

ad propria gaudenti animo repedavit: cui
congratulantes vicini admirabantur, quia sic cito
sibi salus acciderit.
CAPUT IX.
Ea ipsa nihilominus die adducitur quaedam femina
de villa Rethica ex nominis appellatione dicta
Ragina. Haec ab annis duodecim, non ut illa Syrophoenissa
sanguinem fluens, sed contracta renibus
jacens, quasi vitalibus jam cernebatur destituta solatiis,
opprimebatur et nimia paupertatis inedia, ut
puta manuum meditatione otiosa. At dum inter reliquum
vulgi coetum beatorum martyrum patrociniis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.