PL 115, col. 955

De translatione SS. martyrum (Aimoinus Sangermanensis), J. P. Migne

cunctis utroque pede immobilis facta permansit,
donec pravitatis suae reatum confiteretur,
videlicet quod minus religiose illecebris gaudens accesserit,
quodque minus debito pro ipsis obsecraverit
delictis. Itaque orantibus pro se qui aderant fratribus,
ac litanias agentibus, ineffabilibus sanctorum
martyrum meruit absolvi suffragiis.
CAPUT XVIII.
Item homo quislibet, Altcarius nomine, de villa
Scau, contractus renibus multum per tempus moerens
jacebat. Audiens autem per sanctorum merita
infirmorum multos curari, certam (ut iisdem postmodum
referebat) spem promerendae salutis sumens,
parentum vel amicorum ducatu se ad eorum miserationem
destinavit. Cumque surgens sedere utcunque
tentavisset, quo cereum quem ad sanctorum luminaria
secum deferret, suis manibus ipse fingeret,
in propria domo optatum subito amissae sanitatis recepit
valere. Elevans namque se, sospitemque reperiens,

opus quod ante conabatur debilis, jam Deo
miserante incolumis effectus peregit. Occurrit ergo
sanctis martyribus cum oblatione luminis gaudens,
quodque sibi acciderat, laeto ore universis exponens.
CAPUT XIX.
Hoc quoque dignum est ponere, quod admirationem
pariter inferat et terrorem. Nam corriguntur
alii aliorum casu, prophetia teste David, dicentis: Laetabitur justus, cum viderit vindictam, manus suas
lavabit in sanguine peccatoris
[(Psal. LVII, 11)]
. Igitur
quidam serviens ex eadem Acmanto villa, vocabulo
Ingalsardus, fuit et ipse quidem hortulanus fratrum.
Hic accepta praebendae suae annona, ad ipsius villae
farinarium causa molendi perrexit, sicque ibidem
cujusquam mulieris pauperis locum mente superbus
praeripere gestiens, super ipsius annonam, quae jam
molebatur, suam pervicaciter minabatur injicere.
Quod illa quibus poterat viribus renitens, cum superare
infirmior fortiorem non posset, elevatis ad ecclesiam

manibus aiebat flens: « Adjuro te per hos
sanctos Dei martyres Georgium atque Aurelium, ne
mihi violentiam inferas. » Qua miser contestatione
spreta, dum a loco exire coepisset, continuo percussus
intellexit ob tanti contemptus causam, vicinum
sibi imminere discrimen: vixque efflagitans, uti
moriens tenui qua poterat voce ejusdem molendini
provisorem precabatur, quatenus superinjectam annonam
festinus rejiceret. Qui post hanc vocem (quod
admirationis est et timoris) corruens obmutuit,
atque evidenter praesenti morte donatus exspiravit.
Concurrunt plurimi (erat enim Dominica) talique
spectaculo permoti stupescunt: quod tamen non ad
futurae damnationis casum, sed ad talium magis (ut
praelibavimus) corrigendam temeritatem ei justo latentique
Dei judicio hortamur provenisse credendum.
Nam mors impiorum, ut beati Gregorii verbis dicatur,
bonis est in adjutorium, malis vero ut se caveant
in testimonium.
CAPUT XX.

Post denique mulier quaedam ex villa quae appellatur
Civiacus, nomine Godohis, tanto tamque terribili
detinebatur perlucidae inflationis morbo, quod
omnium competenti membrorum officio desolata
miserabilis videretur. Patiebatur et aliud intrinsecus
cardiacae scilicet infirmitatis malum, quod eam
assidue praefocando nimium exanhelabat. Dumque
per momenta horarum quasi finitima sibi clade duceretur
ad mortem, imponitur tandem suorum manibus
propinquorum carpento, et sic perducitur ad
clemens sanctorum auxilium. Excubabat siquidem
tali poenarum acerbitate oppressa ante ecclesiae fores,
ut vix in ea animadverti saltem spiritus posset.
Post triduum tamen serenato stomacho ita (quod est
mirabile verumque) sanatur, ut propriis exinde
plantis, remoto carpenti vehiculo, laeta redire mereretur.
CAPUT XXI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.