PL 115, col. 993

Epistola ad Hincmarum et Pardulum (Prudentius Trecensis), J. P. Migne

[(Matth. XXV)] .
Praedixit et promisit praemium,
quo fruerentur justi, non autem promisit, sed praedixit
supplicium, quo punirentur injusti. Neque enim
sicut praedestinavit sanctos ad justitiam accipiendam,
sic praedestinavit impios ad eamdem justitiam amittendam:
quia misericors Dominus et justus, potuit
gratis a pravitate liberare quos voluit, pravitatis
autem operator nunquam fuit, nisi in quantum a
Deo discessit, nec discessum Deus praedestinavit,
quamvis discessurum cognitione divina praesciverit [(cap. XXVI)] .
Deus itaque, licet auctor non sit malarum
cogitationum, ordinator tamen est malarum
voluntatum, et de malo opere cujuslibet mali, non
desinit ipse bonum operari: nec in ipsis injustae voluntatis
operibus, deserit operum suorum justum

ordinem, quia et hoc in ipso ordine habet, quod
malam juste deserit voluntatem. Quam tamen sic
in suis malis operibus a se discedentem deserit, ut
ibi permittentis Dei operatio bona non desit? dum
et in peccantis voluntate injusta, implet ipse justitiam;
et de malo, quo peccantem judicat, quibus
ipse vult, beneficium praerogat.
Item in eodem [(cap. XXVI)] . Tales ad interitum
praedestinavit, quia talibus juste [ Al. justae] punitionis
supplicium praeparavit. Quod utique manifesto
Dominus ipse sermone perdocuit, in eo, quod a se
ostendit paratum, non solum regnum ubi laetentur
boni; sed et ignem aeternum, ubi crucientur mali.
Bonis etenim dicturus est: Venite, benedicti Patris
mei, percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione

mundi [(Matth. XXV)]
. Malis autem dicturus
est: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus
est diabolo et angelis ejus [(Ibid.)]
. Ecce ad quod Dominus
iniquos et impios praedestinavit, id est ad
supplicium justum, non ad aliquod opus injustum;
ad poenam, non ad culpam: ad punitionem, non ad
transgressionem: ad interitum, quem ira justi judicis
peccantibus reddidit, non ad interitum, quo in se
iram Dei peccantium iniquitas provocavit. Quod
beati Apostoli praedicatio manifestat, qui malos
quos in aeternum damnaturus est Deus, vasa vocat
irae, non culpae.
Item in eodem: Non ergo iniqui praedestinati sunt
ad mortem animae primam, sed praedestinati sunt
ad secundam, id est, ad stagnum ignis et sulphuris.
CAPUT IX. Ex S. Gregorio papa in libris Moralium.
Gregorii papae in Job, libro IX [(cap. XII, in cap.
IX Job)] : In quo nimirum turbine, idcirco justus nequaquam
conteritur. Perpendit namque adhuc in
praesentis vitae itinere constitutus, humanis actibus
exactor operum quam districtus appareat: qui
quosdam tunc reatu culpae originalis astrictos,
etiam sine operibus damnat. Unde recte vir sanctus
ex humani generis voce protinus adjungit: Et multiplicabit
vulnera mea, etiam sine causa. Nonnulli
enim prius a praesenti luce subtrahuntur, quam ad
proferenda bona malave merito activae vitae perveniant:
quos quia a culpa originis sacramenta salutis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.