PL 116, col. 166
Liber contra Judaeos (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
Deus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
Recte itaque dicit Scriptura de illo: Quando peccaverit
homo quod morte plectendum est; quia ad
corpus hujus hominis pertinent omnes qui peccaverunt:
et ob hoc juste morte plectendi erant, nisi
ejus morte indebita redimerentur, dicentis: « O
mors, ero mors tua [(Ose. XIII, 14)] . » Juxta quem
sensum in visione Nathan prophetae, ubi ex semine
David ejus promittitur adventus, etiam illud recte
intelligitur quod de ipso Deus ait: « Qui si inique
aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et
in plagis filiorum hominum; misericordiam autem
meam non auferam ab eo [(II Reg. VII, 14)] : »
quia utique membra sunt ejus, et ad ipsius pertinent
unitatem, qui quandiu mortaliter vivunt, sine
peccato esse non possunt; et ideo aliquid inique
agunt, beato Joanne apostolo testante, qui ait:
« Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit et
peccatum est iniquitas [(I Joan. III, 4)] . » Et iterum
ex persona omnium: « Si dixerimus quia peccatum
non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est. » Istos ergo arguit Deus in
virga virorum, et in plagis filiorum hominum; temporaliter
eos corripiens et emendans, quia, ut scriptum
est, « Flagellat omnem filium quem recipit [(Hebr. XII, 6)] ;
» misericordiam autem suam non aufert
ab eo, in quo, et per quem illis miseretur: et
etiam aliquando ulciscitur, Psalmista dicente de talibus:
« Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in
omnes adinventiones eorum [(Psal. XCVIII, 8)] . »
Nam in illo qui caput ipsorum est, sicut nulla potuit
esse iniquitas, ita nulla flagella correptionis aut purgationis
suae, sed tantummodo salutis nostrae.
XXXVII.
Docet idem beatus Hieronymus, quod in
eo loco, ubi juxta Theodotionem positum est, quia
maledictio Dei suspensus, possit in Hebraico legi
quia injuria Dei suspensus, aut certe, quia contumeliose
Deus suspensus est. Quod utique ad confundendam
Judaeorum impietatem multum valet, quia per haec
manifeste ostenditur quod hujus viri injusta suspensio,
injuria Dei Patris sit, qui in proprio Filio inhonoratur
et contemnitur sicut ipse Filius in Evangelio confirmat,
dicens: « Qui non honorificat Filium, non honorificat
Patrem qui misit illum [(Joan. V, 23)] ; » et alio
loco: « Qui me odit, et Patrem meum odit (Joan. XV,
23); » et iterum: « Qui spernit me, spernit eum
qui misit me [(Luc. X, 16)] . » Nec solum ejus suspensio
injuria Dei est; sed etiam ipse vir suspensus,
evidenter Deus est, qui contumeliose Deus suspensus
est. Quod Apostolus eisdem pene verbis confirmat,
dicens: « Si enim cognovissent, nunquam Dominum
gloriae crucifixissent [(II Cor. II, 8)] . » Videlicet
quia quem communis tantum naturae hominem
et virum impii crucifixores putabant, idem ipse et
Deus et Dominus gloriae occultus erat. De hoc capitulo,
contra Faustum Manichaeum tractans beatus
Augustinus [(lib. XIV, c. 6)] , sic ait inter caetera:
« Quod autem additum est, Omnis, » ut diceretur
maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane