PL 116, col. 78
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
Aut certe quem tanta veneratione dignum
agnovissent, quem tanto amore transferendum exoptassent,
quem tam longo itinere ipsi assidue pertulissent,
ejus nomen saltim una hora oblivisci potuerint,
ut non illum, quem tantopere diligebant et
venerabantur, continuo desiderio atque oratione ad
praesidium salutis suae, et ad propitiandam divinam
clementiam pia et indesinenti memoria sibi adesse
precarentur, aut omnino tantae ignaviae ac stoliditatis
exstiterint, ut nomen ejus ad commonitionem
sui nec litteris saltem signare studuissent.
II.
Unde, sicut praedictus frater noster retulit,
prudenter et religiose fecistis ut istiusmodi reliquias,
quarum nulla exstaret auctoritas, et ipsum quoque
vocabulum esset ignotum, nec ullo modo recipiendas
judicaretis, nec penitus contemnendas; si tamen illi
qui detulerant possent, sicut promittebant, hujus rei
certitudinem ex eisdem partibus delatam sub diligenti
examinatione evidenter ostendere. Dixit itaque
nobis quod unus ex praefatis monachis, qui apud Divionem
remanserat, jam mortuus sit; alter vero, qui
ad perquirendum et renuntiandum perrexerat, nequaquam
ulterius sit reversus. Attamen dum illa
ossa, a tam vilibus personis delata, et nulla veritatis
assertione declarata, et tam insulsa relatione Ecclesiae
illata, velut causa honoris juxta sepulcrum praefati
gloriosi martyris reverenter locata conservantur,
coepisse in eadem basilica velut quaedam miracula
fieri, non sanitatum et curationum, quibus ulla indicia
divinae miserationis et propitiationis ostenderentur,