PL 116, col. 86

Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne

sit obedientiae, et quantum malum contentionis
et contumaciae, docet nos iterum sermo divinus, ubi
per Samuelem prophetam dicit: « Melior est obedientia
quam victimae, et auscultare magis quam
offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum
ariolandi est repugnare, quasi scelus idololatriae
nolle acquiescere. » Itaque et tu, si bonus, et
utilis, et pacificus Ecclesiae filius esse desideras,
noli te sensui tuo committere, sed majorum judiciis
atque sententiae, imo divinis et ecclesiasticis
auctoritatibus facile cede, libenter acquiesce et
obedienter subdere, ut possit in te Dei Spiritus habitare,
dicente Domino per Prophetam: « Super
quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem
et quietum, et trementem verba mea? » Videmus

certe tempora novissima et periculosissima, ab
Apostolo olim praedicta, plena ignorantiae et infirmitatis
animorum, in quibus illud Domini terribile
dictum semper est reminiscendum, atque tremendum:
« Qui scandalizaverit unum de pusillis his
qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur
mola asinaria in collo ejus, et demergatur in
profondum maris. » Et iterum: « Vae mundo ab
scandalis! Necesse est ut veniant scandala: verumtamen
vae homini illi per quem scandalum
venit! » Sed et aures et linguas prurientes cavere
debemus, ne vel ad audiendas vel ad loquendas novitates
prompti et faciles simus. Quia et prurientes
auribus, et profanas vocum novitates pariter Apostolus
condemnat, et oppositiones falsi nominis scientiae

admonens devitandas, continuo de eadem falsi
nominis scientia subjungit, dicens: « Quam quidem
promittentes, circa fidem exciderunt. » Cum adhuc
esses in partibus regni Germaniae, audivimus in
primis super nomine tuo famam dolendam: quod
videlicet novitates sereres, et stultas ac sine disciplina
quaestiones ventilares. Deinde perlata est
etiam ad nos studio ecclesiasticorum virorum quaedam
scriptura tua, in qua apertissime, et prolixo
sermone, atque ut tibi visum est etiam testimoniis
Scripturarum, sive sanctorum Patrum, quid sentires
sive doceres multipliciter exsecutus es. Nunc quoque
accepimus et alia scripta tua non parva, quae
ad episcopos, vel contra episcopos, qui in concilio

damnationis tuae affuerunt, scripsisse vel protulisse
videris. In quibus quanta potuisti intentione, de una
tantum quaestione, id est, praedestinatione divina,
quid teneas, diligenter explicare curasti. Ita factum
est, ut ex utraque scriptura tua, sive quam per alios,
sive quam te mittente accepimus, plenissime nobis
cognoscere videamur, in quibus quaestionum periculis
fluctuet, vel, quod nimis dolendum est, naufragetur
sensus tuus. Quapropter compendiose nobis
et utiliter fieri posse videtur, ut ex illa tota serie
scriptorum tuorum, ea quae nobis fidei catholicae
maxime contraria esse videntur, brevibus et distinctis
capitulis ordinemus, adjungentes, sive subjungentes
per singula, quid e contrario Scriptura sancta
doceat, et Ecclesia Dei firmissime teneat, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.