PL 116, col. 88
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
superducentes sibi celerem perditionem. » Et ipsi
Domino de eisdem haereticis per Prophetam: « Et
ego redemi eos, et contra me locuti sunt mendacia. »
Itaque juxta fidem catholicam et apostolicam, propheticam
et evangelicam, omnes isti, fideliter ad baptismum
Christi accedentes, non utique alio pretio,
sed Christi sanguine redempti sunt. Sed cum plurimi
ex eis eamdem gratiam in se irritam fecerint, et
idcirco in aeternum pereant, qua ratione verum est
neminem perire posse sanguine Christi redemptum?
Secundo loco displicet nobis valde, quia verissima
et sacratissima Ecclesiae sacramenta, videlicet exorcismi,
et baptismi, chrismatis, et Eucharistiae ac
manus impositionis, perfunctorie et frustratorie omnibus,
qui post perceptionem eorum pereant, dari
confirmas, dum eos sanguine Christi, sine quo ipsa
mysteria, sed quaedam velut vacua et inania ludibria
sunt habenda, redemptos negas: cum e contrario
Apostolus, et veritatem redemptionis Christi,
et verum divinorum mysteriorum effectum, etiam in
eis qui irreparabiliter pereunt doceat esse collata,
cum ait: « Impossibile enim est eos qui semel sunt
illuminati, gustaverunt etiam donum coeleste, et
participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt
nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi
venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad
poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis
Filium Dei, etc. » Et iterum: « Quanto magis
putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei
conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum
duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae
contumeliam fecerit? » Et alio loco: « Et peribit,
inquit, infirmus in tua conscientia frater,
propter quem Christus mortuus est! » Ita veritas
mysteriorum peragit virtutem suam, cum fideliter
accipitur, etiam in illis qui non permanent in veritate
eorumdem mysteriorum. Sed et in illa regula
intelligendarum Scripturarum de corpore Christi
vero atque simulato, unde tu hunc errorem velut
confirmare niteris, veraciter nosse debes, simulationem
denotari vitae et morum, non, quod absit,
divinorum mysteriorum et sacramentorum.
Tertio loco displicet nobis valde, quia et divinarum
Scripturarum testimoniis et sincerissimis sanctorum
Patrum dictis tam perverse abuteris, ut
haec omnia quae manifestissime adversus divinam
veritatem et paternam fidem disputas, ex illis non
recte intellectis multipliciter affirmare contendas.
In tantum ut illos qui ex numero fidelium pereunt,
nec tunc, quando imprimis ad percipienda mysteria
regenerationis et Dominicae oblationis, vel in parvula
aetate ab aliis oblati sunt, vel ipsi in majori
fideliter accesserunt, affirmes Christo et Ecclesiae
non incorporatos, nec membra illius quaesitae et
salvatae ovis effectos, ac per hoc nec unquam fuisse
Christianos. Nam quomodo est Christianus, qui non
pertinet ad corpus Christi, qui non est membrum
Christi? Cum e contrario Apostolus etiam illos,
qui graviter peccare, et in eodem gravi peccato