PL 116, col. 96
Epistolae (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne
Ecclesiae, restituas te obedientiae Domini sacerdotum
et patrum tuorum, restituas te fraternae omnium
charitati. Ut qui modo jaces tanquam vas perditum,
cooperante Dei gratia, efficiaris in domo
ejus vas utile, ad omne opus bonum paratum.
Nec terrearis consideratione, vel erroris quem incurristi,
vel injuriarum quas in Dei sacerdotes intulisti,
ne ex hoc velut implacabiles patiaris.
Omnes deprecabimur pro te, et ipsi ultro propter
amorem Christi obliviscentur se, eruntque apud
omnes et praeterita errata in oblivionem, et praesens
conversionis tuae bonum in gaudium et exsultationem.
Tantum ne dubites, nec remoreris, sed erue
te quasi damula de manu, et quasi avis de insidiis
aucupis, ne in tali damnatione repentina morte
praeventus, Ecclesiae matri, cui nunc moerorem facis
assiduum, luctum, quod absit, derelinquas perpetuum.
Crede indubitanter quia haec ex vera et
sincera erga te charitate et solo amore salutis tuae
loquor. Nec omnino aestimes, quod quaedam superius,
velut durius et austerius prosecutus sum, ad
confusionem vel condemnationem tuam prolata.
Sed scito certissime quia ad hoc tantum dicta sunt,
ut ea coram oculis ponerem tanquam in speculo veraciter
dijudicanda, et adjuvante Dei gratia, quantocius
et studiosius emendanda. Siquidem, ut bene
ipse nosti, meliora sunt vulnera amici quam fraudulenta
oscula inimici. Ad extremum, breviter tuae
intimo charitati, gestum esse intra Gallias, temporibus
pene beati papae Leonis, sive Agapiti, concilium
venerabile et Ecclesiae Dei valde utile, a pluribus
episcopis, quibus praefuit admirandae sanctitatis, et
virtutum ac miraculorum, beatus Caesarius Arelatensis
episcopus: ubi diligenter de gratia Dei et libero
hominis arbitrio, de praescientia et praedestinatione
divina constat esse definitum, qualiter moderatissima
ratione sentiendum, tenendum et docendum
sit. Unde haec ad commonitionem prudentiae tuae
paucissima verba subnecto, quibus aiunt: « Hoc
etiam secundum fidem catholicam credimus, quod
post acceptam baptismi gratiam, omnes baptizati,
Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem
animae pertinent, possint et debeant, si fideliter laborare
voluerint, adimplere. Aliquos vero ad malum
divina potestate praedestinatos non solum non
credimus, sed etiam, si sint qui tantum mali credere
velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus. »