PL 119, col. 1129

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

profusis valde doluimus, idcirco praecipimus,
et Patrum almorum censuris statuimus, ut sub poenitentiae
jugo permaneat; ita ut per unum annum
ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae
stans orans, ac deprecans Deum perseveret, qualiter
tanto eripiatur piaculo. Completo vero anni circulo,
introeundi in ecclesiam licentiam habeat, tamen
inter audientes stet, et nondum communicet. Completis
autem trium annorum curriculis sacrae communionis
illi gratia concedatur. Oblationes vero non
offerat, nisi postquam aliorum septem annorum curricula
expleantur. In his autem omnibus annis atque
temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere
praesumat, exceptis festis diebus atque Dominicis,
et a Pascha usque ad Pentecosten; et quocunque

ire voluerit nullo vehiculo deducatur, sed pedibus
proficiscatur. Arma non sumat nisi contra paganos.
Jejunet autem tres dies per hebdomadam usque ad
vesperam. A propria ac legitima quidem conjuge non
separetur, ne in fornicationis voraginem corruat,
quod ne fiat optamus. Si autem ante trium annorum
cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis
Domini nostri Jesu Christi particeps fiat; sin autem,
ut supra statuimus, efficiatur. Tamen si illius conversationem
et fontem lacrymarum in omnibus videritis
floridis actionibus et optimis operibus pullulare,
humanius circa eum vestra sollicitudo pervigil appareat,
mitisque omnibus demonstretur. Optamus
vos in Christo bene valere.
[(Anno 867.)] CXXXIV. AD GUIFREDUM MORINENSEM EPISCOPUM. Fragmentum.-- De clerico qui paganum occiderit. [Apud Mansi, ibid. ]
NICOLAUS GUIFREDO, Morinensis Ecclesiae episcopo.
Clericum qui paganum occiderit non oportet ad
gradum majorem provehi, qui carere debet etiam
acquisito. Homicida enim est. Nam cum discreti sint
milites saeculi a militibus Ecclesiae, non convenit
militem Ecclesiae saeculo militare, per quod ad effusionem
sanguinis necesse sit pervenire. Denique
sicut turpe ac perniciosum est laicum missas facere,
sacramenta corporis et sanguinis Christi conficere,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.