PL 119, col. 1131
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
perfrui. Caeterum vero ita actus ipsius discernentes,
per omnia considerate, atque disponite, quatenus et
evangelica misericordia in illo cognoscatur. Attamen
permittimus eum caseum sumere, atque possessionem
suam habere, et post septimum annum usque
ad diem mortis perseveret in jam dicta poenitentia,
atque arma, nisi contra paganos, non ferat. Optamus
sanctitatem vestram in Christo bene valere.
[(Anno 867.)] CXXXVII. AD JEREMIAM EPISCOPUM. Fragmentum.-- Quam nefarium sit consanguineis copulari. [Ivo, IX, 12.]
NICOLAUS JEREMIAE episcopo.
Qui consanguinatis copulas diligunt, summopere
se cavere oportet, ne in laqueum diaboli cadant,
quamque sit nefarium sanctimoniales, quae mundi
contempto conjugio Christo se devoverunt, aut consobrinam
vel de propria consanguinitate uxores ducere,
omnibus in recta fide Christi permanentibus
patet.
[(Anno 867.)] CXXXVIII. AD OSBALDUM CHOREPISCOPUM QUADRANTINUM. Fragmentum.-- Qui defendendo se paganum occiderit, sacerdotali careat officio. [Grat. I, 50, 6.]
De his clericis pro quibus consuluisti, scilicet qui
se defendendo paganum occiderunt, si postea per
poenitentiam emendati possint ad gradum pristinum
redire, aut ad altiorem conscendere: scito nos
nullam occasionem dare, nec ullam tribuere eis licentiam
quemlibet hominem quolibet modo occidendi.
Verum si contigerit, ut clericus sacerdotalis
ordinis saltem paganum occiderit, multum sibi consulit,
si ab officio sacerdotali recesserit: satiusque
est, illi in hac vita Domino sub inferiori habitu irreprehensibiliter
famulari, quam alte indebite appetendo
damnabiliter in profundum demergi.
[(Anno 867.)] CXXXIX. AD EUMDEM OSBALDUM. De poena presbyteri qui diaconum percusserit. [Ivo, X, 24.]
NICOLAUS OSBALDO episcopo Quadrantino.
Studeat sanctitas tua persuadere episcopo tuo sibi
canonicum sociare numerum collegarum, id est sex
ex vicinis provinciis fratres et coepiscopos tuos:
quibus tecum junctis, et decernentibus diligenter investigare,
et omni annisu scrutari procurate, quatenus
invenire valeatis utrum percussione jam nominati
presbyteri, an cervicis fractione idem diaconus,
ut fertur exstinctus est. Et si quidem a saepefato
presbytero non ad mortem percussus est, sed ex
equo cadens cervice fracta interiit, secundum arbitrium
vestrum pro percussione incaute agenti presbytero
poenitentiam competentem indicite: et aliquanto