PL 119, col. 1133

Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne

sive quantitate peccati provida mente lapso
poenitentiam injungat.
Si quis fornicatus fuerit cum matre sua, aut cum
sorore sua, sive cum filia sua, in primis septem
annos in solo pane et aqua vivat, sicut supra dictum
est, exceptis Dominicis et festis diebus, et in eisdem
septem annis domum Domini minime ingrediatur;
dein usque ad expletionem vigesimi primi anni tres
legitimas ferias observet in pane et aqua; postea
vero omnibus diebus vitae suae sextam feriam in
pane, et aqua custodiat, et si sine uxore est, nunquam
aliquando copuletur. Quod si uxorem habet
post septimum annum uxori reddatur. De armis vero,
et pace et sacri corporis perceptione, sicut supra dictum
est, fiat.
Si cum amita vel matertera, si consobrinus cum
consobrina, secundum antiquam diffinitionem in
duodecim annis poeniteat excommunicatus humanius
diffiniere, decem si cum agnata, vel cognata a
tertia usque ad septimam propinquitatem secundum
antiquam et humanam diffinitionem; si tertia fuerit
duodecim annis poeniteat, si quarta decem, si quinta
octo, si sexta septem, si septima quinque; si socer
cum nuru, si gener cum socru, si vitricus cum privigna;
si privignus cum noverca; si cognatus cum cognata,
quae est uxor germani sui, aut germana uxoris
suae secundum antiquam et humaniorem diffinitionem
decem annis poeniteat; si secunda uxoris suae septem
annis poeniteat; si tertia septem; si quarta sex; si pater
et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut cum

matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum
duabus commatribus secunduma antiquam et humaniorem
diffinitionem octo annis poeniteat; si cum
sacrata virgine, vel cum sanctimoniali, sive cum
uxore alterius; si compater cum commatre, vel frater
cum sorore in Christo secundum antiquam diffinitionem
decem annis poeniteat, Tolet. I, cap. 16,
humana diffinitione septem; cum devota quae est
veste mutata; si cum electa vidua, vel desponsata
alterius; si cum presbytera, vel diacona; si cum
vidua vel pagana secundum antiquam diffinitionem
decem annis poeniteat; humana diffinitione septem;
si cum vidua aequali, vel publica meretrice, aut ancilla
alterius secundum antiquam et humanam diffinitionem
annis quinque poeniteat; si cum laica virgine,

quam nec quoniam accipit uxorem secundum
antiquam et humanam diffinitionem quatuor annis
poeniteat. His autem feminis cum quibus omnibus
suprascriptis personis incestis et nefandis commixtionibus
commisceretur, similiter ut ordo est mulierum,
ita poeniteat. Sic tantum et is qui hoc malum
consenserit; alioquin sic ut fuerit modus culpae, ita
a prudentissimo sacerdote judicentur. Praeterea si,
quod absit, de ordine clericorum forte ex his omnibus
personis quae supra commemoratae sunt in aliqua
ruerit, quae incestae dicuntur, notandum quod unumquemque
laicus quinque annis judicatur; subdiaconus
septem, diaconus et monachus decem; presbyter

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.