PL 119, col. 1149
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
sit, Quod Deus conjunxit, homo non separet, Deus
tamen et non homo separat, quando divini amoris
intuitu, ex consensu utriusque conjugis matrimonia
dissolvuntur. Si ergo hoc modo vis, nos grato permittimus
animo, celeremque praebemus assensum.
Aliter autem fieri mutuam vestram separationem
prohibemus: siquidem scriptum legimus: Erunt duo
in carne una. Quod divus Gregorius exponit dicens:
Si igitur vir et uxor una caro sunt, et religionis
causa vir dimittit uxorem, vel mulier virum in hoc
mundo remanentem, vel fortasse ad illicita migrantem,
quae est ista conversio, in qua una eademque
caro, et ex parte transit ad continentiam, et ex
parte remanet in pollutione? Si vero utrisque conveniat
continentem vitam ducere, hoc quis audeat
accusare? quando certum est quod omnipotens
Dominus, qui minora concessit, majora non prohibuit.
Porro si sterilitas accusatur, cogita Saram
nonagenariam, Annam quoque simul et Elisabeth:
quam tamen sterilitatem fortasse non facit infecunditas,
sed iniquitas. De aliis postremo vitiis, audi
quid coelestis bibliothecae cultor dicat Hieronymus:
Grave, inquit, pondus uxorum est, si, excepta causa
fornicationis, eas dimittere non licet. Quid enim si
temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si
luxuriosa, si gulosa, si vaga, si jurgatrix et maledica,
tenenda erit istiusmodi? volumus, nolumus, sustinenda
est. Cum enim essemus liberi, voluntate nos
subjecimus servituti, et revera, ut verbis utamur
Apostoli, alligatus es uxori? noli quaerere solutionem.
Ergo, gloriosissime rex, esto propria contentus
uxore, et praeter illius, alterius unquam ne quaeras
consortium. Et certe, quantum humanus invenire
sufficit intellectus, eadem crebro memorata mulier
non solum insons saepe comprobata est, verum et
Ecclesiae auxilium, atque judicium provocasse dignoscitur.
Insuper et sancti apostolorum principis
Petri praesidium expetivit. Unde sedes apostolica
causam vestram per ipsam coepit discutere, et quidquid
quaestionis emersisset, speciali judicio suo reservare
proposuit. Qua de re non putamus te in tantam
tui perniciem devolvendum, ut contra nostras
diffinitiones, vel adversus crebro dictam feminam,
beati Petri confugio prorsus innixam, agere quocunque
modo consentias: cum tibi potius, et regno
tuo, quam Theutbergae, si ad hoc tam immane piaculum
dilapsus fueris, acquiras omnino dispendium.
Igitur consilium nostrum accipe, et monita nostra
tanquam affectuosi patris amplectere, atque ab
omni pravitate mentem, linguam, corpusque refraena,
praecipue Waldradae pellicis tuae, et dudum a te repudiatae,
communionem declinans, et ejus consortium
perpetuae oblivioni contradens. Excommunicata est
enim, et usque ad praesentiam nostram, ab omni
Christianorum contubernio sequestrata, sicut totus
jam novit Occidens, et jam jamque quoque per
missos nostros minime cum plagis caeteris Oriens
ignorabit. Quamobrem cavendum est, ne cum ea
pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius