PL 119, col. 19

De expositione missae (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

quam fuerant illa quae praenuntiabant esse venturum.
Quoniam ergo sicut scriptum est in Cantico
canticorum, aspiravit dies [(Cant. II, 17)]
, removeantur
umbrae; spiritualis significatio jam lucescat,
carnalis celebratio jam quiescat, audiamus Dominum
vetera Judaeorum sacrificia repudiantem, et novum
Christi sacrificium apertissime promittentem per
Malachiam prophetam dicentem: Non est mihi voluntas
in vobis, dicit Dominus, et munus non suscipiam
de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad
occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in
omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio
munda, quia nomen meum magnum est in gentibus,
dicit Dominus exercituum [(Malach. I, 10)]
. Certe hic
negare non possunt Judaei, non solum non accipere

sacrificium de manibus eorum, sed nec se illi offerre
manibus suis. Locus enim unus est lege Domini
constitutus, ubi manibus eorum sacrificia jussit offerre,
praeter quem locum omnino prohibuit. Hunc
ergo locum quem pro suis meritis amiserunt, etiam
sacrificium quod ibi tantum licebat offerri in locis
aliis offerre non audent. Ecce omnimodo impletum
est, quod ait propheta, Et munus non suscipiam de
manibus vestris. Neque hoc ita praedictum et impletum
est, ut eos prophetica sententia respondere permittat.
Quia manibus non offerimus carnem, corde
et ore offerimus laudem, secundum illud in psalmo: Immola Dei sacrificium laudis etiam
[(Psal. XLIX, 14)]
,
hinc enim contradicit eis qui dicit: Non est mihi
voluntas mea in vobis. Deinde ne existiment Judaei,

quod illis non offerentibus, nec illo accipiente de manibus
eorum Deo, sacrificium non offeratur, quo
quidem ille non eget, qui bonorum nostrorum nullius
indiget: tamen quia sine sacrificio non est, quod
non illi, sed nobis utile est, audiant ipsum Dominum
contestantem, imo aperiant oculos et videant,
quia ab ortu solis usque ad occasum, non in uno,
sicut in illis fuerat constitutum, sed in omni loco
offertur sacrificium Christianorum, nec cuilibet Deo,
sed ei qui ista praedixit Deo Israel. Unde alibi dicit
Ecclesiae suae: Et Redemptor tuus Deus Israel, Deus
universae terrae vocabitur [(Isa. LIV, 5)]
. Hoc sacrificium
mundum offertur Deo Israel, non ab una gente
Judaeorum, de cujus manibus non se accepturum
praedixit, sed ab omnibus gentibus, quae dicant:
Venite, ascendamus ad montem Domini,
nec in uno
loco sicut praeceptum erat in terrena Jerusalem; sed
in omni loco usque in ipsam Jerusalem; nec secundum
ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.
Christo enim dictum est, et de Christo tantummodo
ante praedictum est: Juravit Dominus et
non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
. Quid
est juravit Dominus, nisi inconcussa veritate firmavit?
Et quid est non poenitebit eum, nisi hoc sacerdotium
nulla alia ratione mutabit? neque enim
sicut hominem poenitet Deum, sed Dei dicitur poenitentia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.