PL 119, col. 439

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

servandumque sanxissent ad inquirendum
subito me convertissem. Erant ad manum doctores
egregii nedum non spernendi, verum omnimodis
audiendi atque sequendi, gloriosus videlicet
martyr Cyprianus, et illustrissimi sacrarum divinarum
litterarum expositores Augustinus atque Hieronymus;
quorum sententiis ac saluberrimis persuasionibus
animatus depressum gravi moerore cor sursum
levare conatus sum, coepique mecum sedulo reputare 7
quid super excessu charissimae contubernalis
sentire deberem, cujus mortalitatem magis
quam vitam videbam esse finitam. Tentavi etiam
si possem a memetipso exigere ut id ratione apud
me fieret quod longa dies solet efficere; scilicet ut
vulnus quod animo nostro nondum sperata morte

repentinus casus inflixit cicatricem ducere ac spontaneae
consolationis medicamento sanescere inciperet.
Sed vulneris magnitudo facilitati resistit; et
licet saluberrima sint quae a memoratis doctoribus
ad mitigandum gravem dolorem velut a peritissimis
idemque mitissimis medicis offeruntur, plaga quae
adhuc sanguinem trahit sanandi maturitatem nondum
admittit. Hic fortasse miraris ac dicis ex hujusmodi
occasione natum dolorem tam longum ac
diuturnum esse non debuisse, quasi in dolentis sit
potestate quando id finiatur quod ille, quando inciperet,
neque in potestate habuit, neque praescivit.
Metiri tamen posse videtur doloris ac moeroris magnitudo
sive diuturnitas de eorum quae acciderunt
damnorum quantitate: quae ego cum quotidie in

omni actione, in omni negotio, in tota domus ac
familiae administratione, in cunctis quae vel ad divinum
vel humanum officium pertinent disponendis
atque ordinandis immaniter sentiam, qui fieri potest
ut vulnus quod tot ac tanta incommoda intulit, cum
crebro tangitur non recrudescat potius et renovetur
quam sanescat aut solidetur? Arbitror enim, nec
vereor quod haec opinio falsum me habeat, hunc
dolorem atque anxietatem, quae mihi de charissimae
contubernalis occasione exorta est, perenniter mecum
perseveraturam donec id ipsum temporis spatium
quod 8 Deus mihi ad hanc miseram ac temporalem
vitam concedere voluerit debito sibi termino
finiatur: quam tamen proficuam potius mihi quam
noxiam hactenus experior, cum animum ad laeta et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.