PL 119, col. 444

Epistolae (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

nec finiri posse videatur. Id esse verissimum ipse
concesserim; illudque quod inter alia posuistis,
non posse pro voluntate hominem dolori finem imponere,
quem nec praesciat, nec imminentem queat
effugere, vehementer approbo, satisque catholice dictum
intueor. Non est enim in potestate hominum
via ejus, sed a Domino gressus hominum diriguntur,
et humani libertas arbitrii eget omnimodo auxilio
gratiae Dei; sed plane quae facta sunt infecta
esse non possunt, nec dolor revocare valet semel
praeterita, nec est in homine unde a seipso petat
auxilium. Quocirca deprehensi quibuslibet angustiis,
quo verius nos sentimus fragiliores, hoc oportet
celerius ad divinae miserationis subsidium velut ad
portum tutissimum confungiamus. Eleganterque

illud dictum est: Necesse est adesse divinum ubi humanum
cessat auxilium. Nec longus, dummodo conemur,
terendus est labor. Nam qui ad se hoc
modo votat: Venite ad me qui laboratis [(Matth. XI)]
,
nitentes adjuvat, ad se pervenientes informat, in
se permanentes procul dubio coronat. Quare quod
dixistis memoratum dolorem quoad viveretis mansurum
vobiscum, expressit hoc a vobis, sentio,
concreta longo usu magnitudo amoris; sed in ea
vos obstinatione 16 animum relinquere, quantum
audeo, dehortor; siquidem et illi cujus causa emersit
nihil immoderatum proderit, et vobis multum
nisi deponatur, officiet. Quinimo totum vos curandum
sanandumque Domino permittite, cui est perfacile
quod nostra natura difficillimum judicat. Nam

quis speravit in Domino et deceptus est? Obsecro,
totum cor vestrum ad rogandum Deum effundite.
Praestare vult qui se ut rogetur, admonuit, Petite
et accipietis [(Joan. XVI)]
. Petite ut ipse vobis affectum
inspiret rogandi, et effectum ipse tribuat impetrandi.
Dicite quod clarissimus idemque suavissimus
auctor Augustinus [(lib. X Confess., cap. 29, 31, 37)] : Da quod jubes, et jube quod vis.
Siquidem sua nos
Deus gratia ut velle ac posse aliquid boni queamus
et praevenit et subsequitur. Quod evidenter in Psalmis
didicimus, ubi scriptum est: Deus meus, misericordia
ejus praeveniet me [(Psal. LVIII)]
. Utique et
misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae
meae [(Psal. XXII)]
. Acquiescite Spiritui sancto per Davidem
monenti: Jacta in Domino curam tuam, et ipse

te enutriet [(Psal. LIV)]
; ac Domino fiducialiter dicite: Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit
me
[(Psal. XXXI)]
. Et cum Apostolo jam exsultantes in
Dei laudibus ingeminare poteritis: Omnia possum in
eo qui me confortat [(Philipp. IV)]
. Tristitia enim saeculi
mortem operatur [(II Cor. VII)]
, haud dubium quin
spiritualem, sed et corporalem, ut optime nostis,
saepe consciscit. Quamobrem aerumnis vitiorum quibus
premimur contristemur, et ab eorum falsa dulcedine,
quanta possumus amaritudine separari nitamur,
ac hujus incolatum vitae, in qua sine querela
non vivitur, modeste feramus. Caeterum, veniam
a Deo exspectantes, in eo plena fide laetemur. Denique
illud 17 quod in Evangelio promittitur: Beati

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.