PL 119, col. 668

Vita S. Maximini (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne

majestati angusta scribendi materia parum
respondere videatur. Omissis itaque his quae fidem
caeteris poterant derogare, non ingenii mei, verum
divinae gratiae fiducia, digna duntaxat memoratu
hinc narrare aggrediar.
CAPUT PRIMUM.
Maximinus, urbis Aquitanicae Pictavorum indigena,
clarissimis est ortus natalibus. Siquidem
antiquam prosapiam, a majoribus senatorii ordinis
deductam, ejus parentes sortiti, Maxentium atque
hunc Maximinum felici auspicio procrearunt: qui
nobiliter educati, sacris pariter litteris instruebantur,
futuri quandoque Christiani dogmatis egregii
defensores. Sed processu temporis Pictavorum Ecclesia

Maxentium sibi vindicavit pontificem; eamque
idem postea florentissime gubernavit. Maximinus autem,
divino instinctu genitale solum relinquens, atque
in Belgicam Galliam commigrans, in Treverorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.