PL 119, col. 76
Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne
sequitur, ac velat coeleste oraculum sequendam proponit,
quam eidem respondit de talibus consulenti:
« Ad quamcunque, inquiens, Ecclesiam deveneris,
ejus morem serva, si non vis alteri esse scandalum,
nec quemquam tibi. » In eisdem ad Januarium libris.
« Quidquid humana auctoritate statuitur, ac veluti sacramentum
et mysterium tenetur, nullatenus approbandum,
imo et indubie asserit resecandum. »
7.
Quid igitur novellus iste praeceptor de mysteriis
suis faciet? qua ratione tot vanitatum suarum commenta
defendet? Scripturae sanctae auctoritas deest,
Ecclesiae in talibus generalis traditio, et regula nulla
est, doctrina Patrum repugnat, Libellum Romani
ordinis tantae auctoritatis habet, ut eum pene ad
verbum nitatur exponere; et tamen statim sibi ipse
contrarius asserit hunc Romano archidiacono, cujus
traditionibus gloriatur, ignotum. Quod si Scripturarum
sensus ad suas fabulas trahit, et commenta erroris
sui ex his fulcire conatur, quis hanc nesciat
haereticorum propriam esse insaniam ut sua semper
mendacia veritatis specie pallient, vertentes, juxta
Isaiam, argentum in scoriam, et coelestis vigorem
vini terrenae fatuitatis aquae miscentes? Ignoscat
mihi indigno et exiguo vestra paternitas, si rem necessariam
fidei et salubrem Ecclesiae devota supplicatione
suggessero. Claudendus est plane juxta legis
praeceptum bos cornipeta, et os ejus sempiterni
freno silentii constringendum, imo quia jam aut virum
aut mulierem fortassis invasit, id est, vel qui
sibi fortis videtur, vel qui vere infirmus in fide est,
scandalizavit, divinarum sententiarum capidibus
[f. cuspidibus vel lapidibus] obruendus, nec carnes
ejus, id est doctrina et sensus, ullatenus comedendae.
Nam quoties de his arguitur vel monetur, nequaquam,
ut piorum moris est, libenter et humiliter
acquiescit, sed tunc jactantius et insolentius cornua
erigens, multiplicat vesaniam. suam sic sentire clamans
omnem Germaniam, sic totam Italiam, sic ipsam
Romam, se fuisse Constantinopoli, se apud Istriam
sive Lucaniam, et idcirco in talibus singularis
auctoritatis existere. Nec ei sat est quod ipse tantis
implicatur erroribus atque phantasiis, nisi et totum
pene orbem sui complicem infamet. Persistit namque,
sub multorum pontificum ficta auctoritate,
suum de sacrosanctae eucharistiae divisione ineptissimum,
imo blasphemum, confirmare sensum. Neque
enim nos cujusquam morem Ecclesiae reprehendimus,
nec alteram alteri superbe praeferimus, quas
omnes in Christo constat vinculo pacis unitas, et
sancti Spiritus distributione distinctas, sed sensum
profanum redarguimus, quem manifestissime et
Scripturae sanctae, et fidei catholicae, et unitati Ecclesiae
inimicissimum constat. Vere nulli unquam
licuit corpus Christi dicere triforme vel tripartitum,
quod Apostolus unum semper et unicum proclamat,
dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus [(I Cor.
X, 17)]
: Et iterum: Multi unum corpus sumus in
Christo [(Rom. XII, 5)]
. Et alibi: Unum corpus, et unus
spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae