PL 119, col. 775
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
Coelestinus itidem sanctissimus doctor, et nostrae
Romanae sedis praesul egregius, in decreto suae
sanctionis
[(epist. II, cap. 21)]
asserens dicit: Audivimus
quasdam propriis destitutas rectoribus civitates,
episcopos sibi petere velle de laicis, tantumque
fastigium tam vile credere, ut hoc illis, qui non
Deo, sed saeculo militaverunt, aestiment nos posse
conferre: non solum male de suis clericis, in quorum
contemptum hoc faciunt, judicantes, sed de nobis
pessime, quos credunt hoc posse facere sentientes:
quod nunquam auderent, si non quorumdam illic
his consentiens sententia cohiberet. Ita nihil quae
frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc, quasi
nunquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur.
Quid proderit per singula clericos stipendia militasse,
et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si qui
his praefuturi sunt, ex laicis requiruntur? Qui vacantes
saeculo, et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes,
saltu praepropero alienum honorem ambiunt
immoderata cupiditate transcendere: et in aliud vitae
genus calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae
transire.
Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri
(id est canonum) gubernacula custodimus, necesse
est obviemus; hisque fraternitatem vestram epistolis
commonemus, ne quis laicum ad ordinationem clericatus
admittat, et sinat fieri: unde et illum decipiat,
et sibi causas generet, quibus reus constitutis
decretalibus fiat. Leo denique sanctissimus doctor, et
apostolicae Romanaeque sedis pontifex egregius, cujus
laus in quarta synodo magnificatur, hoc ipsum in
Decretalibus suis prohibuit, cap. 33
[(epist. 88
ad Anast. Thessal. episc.)]
: In civitatibus, quarum rectores
obierint, de substituendis episcopis haec forma
servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae
testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec
secundae conjugis sit maritus, et reliqua.
Gelasius autem supradicti doctoris, Leonis videlicet,
meritis non impar, sanctissimus Romanae Ecclesiae
praesul, non solum episcopos de laicis fieri prohibuit,
sed etiam presbyteros, ne talia praesumerent,
vetavit in decretalibus suis, cap. 3
[(epist. 6)]
, ita inquiens:
Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est
aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis, quae
superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinare
personam, quantum inter mundanam, religiosamque
vitam, constat esse discriminis: quia utique
convenientia ecclesiae ministeria reparanda sunt, non
inconvenientibus meritis ingerenda: tantoque magis,
quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum
quaerendum est institutis, quanto de tempore, quo
fuerant haec assequenda, decerpitur, ut morum habere
doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo
non contulit: ne per occasionem supplendae penuriae
clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non
legitimae familiae reputemur procurasse compendia,
quorum promotionibus super anni metas sex menses
nihilo minus subrogamus.
Quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter