PL 119, col. 78

Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

ore contingimus, pura mente capiamus. Mentis ergo
est cibus iste, non ventris; non corrumpitur, sed
permanet in vitam aeternam, quoniam pie sumentibus
confert vitam aeternam. Pie autem sumit qui,
spiritu fidei illuminatus, in illo cibo et potu visibili
virtutem intelligibilis gratiae esurit ac sitit; et minus
indulgentiae, et salutis spiritaliter precipit . . . nullatenus
cogitanda vel metuenda est in hoc mysterio
ulla pollutio. Christus enim Dei virtus, et Dei sapientia
in eo sumitur; quae sapientia, ut Scriptura
testatur, candorem lucis aeternae, et emanatio quaedam
claritatis Dei sinceris, et ideo nihil inquinatum in
illam incurrit, attingit autem ubique suam munditiam.
Corpus igitur Christi, ut praedictum est, non
est in specie visibili, sed in virtute spiritali, nec inquinari

potest faece corporea, quod et animarum et
corporum vitia mundare consuevit.
10.
Obsecro, Patres beatissimi, ut reminiscantur
piissima corda vestra, et cum omni timore ac tremore
cogitent, quanta exstiterit in antiquis Patribus
cautela fidei et cura veritatis, et quanto zelo perfidiae
semina et impietatis scandala exstirpaverint, quatenus
Ecclesia Christi sponsa, Agni sponsi ac Domini sui
sanguine redempta et ornata, sine macula inveniretur
et ruga. Taceo Sabellium et Arium, qui in summae
atque individuae, et coaeternae Trinitatis fide
peccaverunt; praetermitto Nestorium, et Eutychen,
quos in fide incarnationis Unigeniti impia sensisse
vulgatum est. Nec illos contingo qui, licet eamdem
fidem Trinitatis tenentes, schismate obstinationis

spiritu ab Ecclesia recesserunt. Ad eos venio quos,
in cultu et celebratione sacrorum sanctorum seu in
superstitiosis quibusdam observantiis evanescentes,
antiqua sinceritas foras misit. Sunt Cataphryges funesta,
et Manichaei spurca celebrantes mysteria jure
damnati; habeantur etiam Adamitae ob impudentiam
jure ab Ecclesia pulsi. Nudi enim viri, et feminae ad
imitationem Adae mysteria exercebant, Ecclesiamque
suam paradisum vocabant, et tamen a superstitiosi
cultus observantia quantum differt superstitio nuditatis.
Artonitae, qui graeco eloquio ex pane nuncupantur
et caseo, merito judicentur extranei, quoniam
pro pane et vino evangelico in mysteriis suis,
velut Cain et Abel imitatores, panem et caseum
offerebant. Aquarii quoque similiter, utpote aquam

solam contra praeceptum Evangelicum offerebant, et
tamen pie considerandum quod et hi et illi ob hoc
solummodo abjecti sunt, quia in mysterio sacrificii,
contra evangelicum et apostolicum constitutum, vel
mutare quidpiam, vel addere aut subtrahere praesumpserunt.
Haec igitur in sacris rite improbata jure
videntur esse punita, utpote quibus tantum mysterium
impie violatur. Oro, quid commeruerunt Euchitae,
graeco vocabulo ab orando nuncupati? quid
Dactylici a digito, quid Ascitae ab utre vocitati deliquerunt,
ut Ecclesia excluderetur? Bona est oratio,
et tamen primi ob nimium orationis excessum repulsi:
bonum est et silentium; sed ob nimiam silendi
superstitionem, ita ut digitum labiis opponerent,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.