PL 119, col. 792
Epistolae et decreta (Nicolaus I), J. P. Migne
vestram novimus in regia urbe minime
apicem archieraticae potestatis aliquem posse habere
sine ecclesiasticae plebis consensu, atque imperiali
suffragio, et ob id Ignatium patriarcham damnare
nolumus, nec debemus.
Praeterea Photii, quem ex militia subito ad tanti
culmen regiminis consecratis, ordinationem ratam
haberi decernitis, eo quod Nectarius non solum ex
laico habitu, verum etiam ex pagano sancta synodo
secunda ordinante meruerit fieri [episcopus fieri]: qui
tamen Nectarius verae religionis catholicus, nullius
depositionis catholici conscius sedis gubernacula sine
scandalo, sine vi, sine omni schismate suscepit: quem
Spiritus sancti auxilio, et talento sibi credito, haereticorum
perfidiis restitisse, eorumque dogma, quod
jam ex longo tempore pullulaverat, et plurimos sui
contagione infecerat, destruxisse, ipsi recolitis: et
idcirco bene et optime sanctae secundae synodo
apostolicae sedis auctoritate fultae ita de Nectario placuisse
testamur
[(de Nect. Theod. l. V Hist. eccles. c. 8)]
.
Sed beatus nihilominus fulgidissimus doctor Ambrosius
( de S. Ambr. Paul. in ejus Vita ), quem
similiter ex militia et catechumeno asseveratis episcopum
cum divinitus per miraculorum signa ab
ipsis cunabulis usque ad consecrationis suae tempus
fuisset evocatus, et ad regimen a dissidentibus populis
subito in unam sui concordiam provocatis,
compelleretur ecclesiasticum suscipiendum, minime
seditioni, vel schismati studuit; quin potius eas,
quas reperit, semetipsum non ultro, sed coacte
populo offerens, repulit et removit. Neque damnationem
molitus est alicujus, quam nunquam omnino
ob sui culminis consentiret incrementum sed
coactus atque compulsus, votis eorum consentiens,
ecclesiasticarum regularum normam toto vitae suae
tempore custodivit, omnes haereses debellans verbi
Dei telo succinctus, pro quo aeque haec sancta Romana
Ecclesia eos rite suscepit. Ideoque hoc tempus
necessitas probe suscepit, quia contra canonum
privilegium sibi concessum nihil novit temere perpetratum.
Vos autem non ita horum illustrium virorum
comparationem perpendistis, ubi saepe dictum
virum Ignatium patriarcham juste a vobis ordinatum,
injuste de patriarchatu ejicientes, Photium subito
ex laicali militia in episcopali dignitate elevastis, et
ob id nihil valere patimur: quia sanctae Romanae
Ecclesiae nunquam exstitit mos improvide vel injuste
unum ejicere, et alterum subrogare; sed magis
studuit aequa lance omnium librare et juste definire
negotia. Igitur, quia ad Nicaeni venerandi coetum
concilii vestrum, qui in depositione Ignatii patriarchae
affuistis totidem numeri fere dicitis, miramur.
Et quid prodesse consideramus ejusdem numeri
collegium praeesse, ubi ipsius sententiae praevaricantur,
cujus et numerus [ rectius numerum, H. ] imitatur?
Quod non laude magis quam reprehensione
ducimus dignum, quia omnino magis peccatis est
cumulus, ubi multipliciter fuerit agmen praevaricatorum.
Nos quidem non numerosum tantum sanctorum