PL 119, col. 80

Opuscula adversus Amalarium (Florus Lugdunensis), J. P. Migne

praecedentium in talibus rebus, ut supra ostendimus,
exempla, quorum exitus pertimescat.
EXPLICIT.
II. In nomine Domini Jesu Christi, incipit opusculum de causa fidei, apud Carisiacense episcoporum concilium nuper habita.
1.
Res nuperrime apud Carisiacum palatium, in
generali et valde celebri episcoporum concilio, super
quibusdam causis fidei et observationibus ecclesiasticis
acta est, adeo memorabilis et salubris, ut,
licet in omnium fere notitiam propalata sit, dignissima
tamen existat quae ad utilitatem et aedificationem

fidelium litteris mandari, et cunctorum sensibus
solertissime debeat commendari.
2.
Cum enim in sacrosancto sacerdotali conventu.
inspirante Domino, qui in nomine suo congregatis
medium se affuturum promisit, clarus fidei ac veritatis
fulgor aperitur, non oportet divinum munus obtegi,
sed, ad illuminationem Ecclesiae et laudem
nominis Dei, aperta luce omnibus declarari, ipso
Domino dicente: Neque accendunt lucernam et ponunt
eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat
omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra
coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent
Patrem vestrum qui est in coelis [(Matth. V, 15)]
.
Hac igitur intentione, ut Deus inspicit, praefatam
rem laudabiliter atque utiliter gestam, tenui licet

eloquio, brevissime, quantum potero, caeteris [al.,
litteris] tradere, et piorum auribus, Christo Domino
auxiliante, inculcare curabo. Quod praecipue nobis,
id est universo clero Ecclesiae Lugdunensis necessarium
duxi, ut quorum fides hactenus infausti et
fantastici erroris fabulis improbe afflicta est, nunc
paterno adjuta ac roborata suffragio, et evasisse se
gaudeat et vicisse.
3.
Auctor hujus inauditi exsecrandique erroris
Amalarius omnibus notus est. Hic in tantum praesumptionis
erupit, ut, spreta Scripturarum veritate,
calcata sanctorum Patrum auctoritate, doctrina
damnabili sinceritatem fidei catholicae violaverit, et
simplicem ecclesiasticae observationis cultum fallaciarum
nebulis involvere ac decolorare ausus sit.

Quam vanitatum suarum pestiferam vanitatem, non
tam viva quam mortua voce, sed et librorum multiplicium
monumentis longo jam tempore, ubi poterat,
velut sator nocturnus tritico agri Domini zizania
interserens, longe lateque disseminavit, Scripturarum
testimoniis abutens ad aniles ineptias suas, et
orthodoxorum Patrum sententias coaptans fabulis
suis.
4.
Sensit, imo ingemuit hoc malum praesens Ecclesia,
cum in celeberrimo presbyterorum conventu,
praesentibus chorepiscopis et archidiaconibus, praesentibus
etiam nonnullis aliis ex clero, tam inepta
et fidei contraria docere praesumpsit, ut omnium
horreret auditus; cum postmodum etiam detestandum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.