PL 12, col. 1121

De haeresibus (Philastrius Brixiensis), J. P. Migne

resurrectionem negantes, Christum Dominum,
Dei Filium in Lege et Prophetis nuntiatum ante,
non credentes: animam etiam immortalem habere
hominem juxta Legem, non sentientes: solum autem
hoc in corpore vivendum esse putantes, resurrectionemque
futuram in procreatione filiorum, quae
in hoc saeculo fit quotidie, hanc aestimantes, eamque
praedicantes vanitatem; insensatis quippe pecudibus
comparati, ut scriptum est in Propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus
pecudibus insensatis, et similis eis factus est
[(Psal.
XLIX, 12)]
.
VIII. NAZARAEI.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.